¶ Quinta propositio, Nec
19
* tantùm hoc licet, sed etiam parta uictoria, recuperatis rebus, & pace etiam & securitate habita, licet uindicare iniuriam ab hostibus acceptam, & animaduertere in hostes, & punire illos pro iniuriis illatis. Pro cuius probatione notãdumnotandum, quòd principes non solùm habent authoritatem in suos, sed etiam in extraneos ad coërcendum illos ut abstineant se ab iniuriis, & hoc iure gẽtiumgentium, & orbis totius authoritate. Imò uidetur quòd iure naturali, quia aliter orbis stare non posset nisi esset penes aliquos uis & authoritas deterrendi improbos, & coërcendi, ne innocentibus noceant. Ea autem quæ necessaria sunt ad gubernationem & conseruationem orbis, sunt de iure naturali, nec alia ratione probari potest, quòd respublica iure naturali habet authoritatem afficiendi supplicio, & pœnis ciues suos, qui reipublicæ sunt perniciosi. Quòd si respub. hoc potest in suos, haud dubium quin orbis possit in quoscunque perniciosos & nequam homines: & hoc non nisi per principes. ergo pro certo principes possunt punire hostes qui iniuriam fecerunt reipu. & omnino postquam bellum ritè & iustè susceptum est, hostes obnoxii sunt principi tanquãtanquam iudici proprio. Et confirmatur hæc, Quia reuera nec pax, nec tranquillitas, quæ est finis | belli, aliter haberi potest, nisi hostes malis, & damnis afficiantur, quibus deterreantur, ne iterum aliquid tale committant. Quæ omnia etiam probantur & confirmantur authoritate & exemplis bonorum. Vt enim suprà citatum est, Machabæi gesserunt bella non solùm ad recipiendas res amissas, sed ad uindicandum iniurias. Quod idẽidem fecerũtfecerunt Christianissimi principes, & religiossimi imperatores. Et præterea non tollitur ignominia & dedecus reipu. profugatis tantùm hostibus, sed etiam seueritate pœnæ afflictis & castigatis. Princeps autẽautem non solùm res alias, sed honorem, & authoritatem reipublicæ defendere habet.
Loading...