¶ Pro quæstionis explicatione nota, quòd licet inter catholicos satis conueniat de hac re, Lutherus tamen, qui nihil incontaminatum reliquit, negat Christianis etiãetiam aduersus Turcas licere arma sumere: innixus tum locis Scripturæ suprà positis, tum autem, quòd si Turcæ inuadant christianitatem, illa est uoluntas Dei, cui resistere non licet. In qua tamen re non ita potuit imponere Germanis hominibus ad arma natis, sicut in aliis suis dogmatibus. Et Tertullianus non adeò uidetur abhorrere ab hac sentẽtiasententia, qui libro de corona militis, disputat, an in totum Christianis militia cõueniatconueniat. Et tandem profectò in ea opinione uidetur perseuerare, ut Christiano militare interdictũinterdictum putet. Cui, inquit, ne litigare quidẽquidem liceat. Sed relictis extraneis opinionibus, sit responsio ,ad quæstionem unica cõclusioneconclusione, Licet
1
* Christianis militare & bella gerere. Hæc conclusio est Augusti. in multis locis contra Faustum, & libro 83. quęstionum, et de uerbis Domini, & secundo libro contra Manichæ. & in sermone | de puero Centurionis, & ad Bonifacium epistola, disertè astruit. Et probatur conclusio, ut probat August.
August.
ex uerbis IohãIohan. Baptistæ Luc. 3.
Luc. 3.
ad milites, Neminem cõcutiatisconcutiatis, nemini iniuriam feceritis. Quòd si Christiana disciplina (inquit Augusti.) omnino bella culparet, hoc potiùs cõsiliumconsilium salutis petentibus in EuãgelioEuangelio daretur, ut abiicerent arma, séque militiæ omnino subtraherẽtsubtraherent. Dictum est autẽautem eis, Neminem cõcutiatisconcutiatis, contenti estote stipendiis uestris. Secundò probatur ratione, scilicet secunda secundæ, q. 40. artic. 1. Licet stringere gladium, & armis uti aduersus interiores malefactores, & seditiosos ciues, secundum illud Roma. 13. Non sine causa gladium portat, minister enim Dei est uindex in iram ei, qui malè agit: ergo etiam licet uti gladio, & armis aduersus hostes exteriores. Vnde principibus dictũdictum est in Psal. Eripite pauperem, & egenũegenum de manu peccatoris liberate. Tertiò, In lege naturæ hoc licuit, ut patet de Abraham, qui pugnauit contra quatuor Reges. Genes. 14. Item in lege scripta, ut patet de Dauid, & Machabæ. Et lex euangelica nihili interdicit, quod iure naturali licitum sit, ut S. Thom. eleganter tradit 12. q. 107. articu. ultimo. unde & dicitur lex libertatis Iaco. 1. & 2. ergo quod licebat in lege naturæ, & scripta, non minus licet in lege euangelica. Et quia de bello defensiuo reuocari in du|bium non potest, quia uim ui repellere licet. ff. de iustitia, & iure, l. ut uim. Quartò probatur etiam de bello offensiuo, id est in quo non solùm defenduntur, aut etiam repetuntur res, sed ubi petitur uindicta pro iniuria accepta. Probatur inquam quartò authoritate August. libro 83. quęst. & habetur c. dominus. 23. q. Iusta bella solent diffiniri, quæ ulciscuntur iniurias, si gens uel ciuitas plectenda est, quæ uel uindicare neglexit, quod à suis improbe factũfactum est, uel reddere quod per iniuriam ablatum est. Probatur etiãetiam de bello offensiuo: quia bellum etiam defensiuum geri commodè non potest, nisi etiam uindicetur in hostes, qui iniuriam fecerunt, aut conati sunt facere. fierent enim hostes audaciores ad iterum inuadendũinuadendum nisi timore pœnæ deterreantur ab iniuria.
Loading...