¶ Ex omnibus suprà dictis supersunt multa dubia. Et primùm quidem dubium circa iustitiam belli, utrum ad bellum iustum sufficiat quòd princeps credat se habere iustam causam. Ad hoc sit prima propositio,
20
* Non semper hoc satis est. Probatur primò, Quia in aliis minoribus causis non sufficit nec principi nec priuatis, quòd credãtcredant se iustè agere, ut notum est. possunt enim errare inciuiliter & affectatè: & ad actum bonum non sufficit sententia cuiusque, sed oportet ut fiat secundum iudicium sapientis, ut patet 2. Ethico. Item aliâs sequeretur, quòd plurima essent bella iusta ex utraque parte. Communiter enim contingit, quòd principes gerant bellum mala fide, sed | credentes se iustam causam sequi: & sic omnes bellantes essent innocentes, & per consequẽsconsequens liceret interficere in bello. Item aliâs etiãetiam Turcæ & Saraceni gererent iusta bella aduersus Christianos. putant enim se obsequium præstare Deo.
Loading...