¶ Secunda propositio, Oportet
21
* ad bellum iustum magna diligentia examinare iustitiam & causas belli, & audire etiam rationes aduersariorum, si uelint ex æquo & bono disceptare. Omnia enim sapienti (ut ait comicus) uerbis prius experiri oportet, quàm armis, & oportet consulere probos, & sapientes uiros, & qui cum libertate, & sine ira, aut odio, & cupiditate loquãturloquantur. Haud enim facilè uerum cernitur (ut ait Crispus
Salust.
) ubi illa officiunt. Hæc manifesta est. Nam cùm in rebus moralibus difficile sit uerum & iustũiustum attingere, si negligenter ista tractentur, facilè errabitur, nec talis error excusabit authores, maximè in re tãtatanta, & ubi agitur de periculo & calamitate multorum, qui tandem sunt proximi, & quos diligere tenemur, sicut nosipsos.
Loading...