¶ Secundum dubium, An
22
* subditi teneantur examinare causam belli, uel an possint militare nulla diligentia circa hoc adhibita, quemadmodum uictores exequi possunt decretũdecretum prætoris sine alia examinatione. De hoc dubio sit prima propositio, Si subdito cõstatconstat de iniusti|tia belli, non licet militare, etiam ad imperium principis. Hæc patet, Quia non licet interficere innocentem quacunque authoritate. Si hostes sunt innocentes in eo casu, ergo non licet interficere illos. Item princeps peccat inferendo bellum in eo casu, sed non solùm qui malè agunt. sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. ad Roma. 1.
Roma. 1.
ergo milites etiam mala fide pugnantes non excusantur. Item non licet interficere ciues innocentes mandato principis. ergo nec extraneos. Ex quo sequitur corollarium, Quòd
23
* etiam si subditi habeant cõscientiamconscientiam de iniustitia belli, non licet sequi bellum, siue errent, siue non. Patet, Quia omne quod non est ex fide, peccatum est. ad Rom. 4.
Roma. 4.
Loading...