¶ Tertia propositio, Qui
29
* dubitat de iure suo etiam si pacificè possideat, tenetur examinare causam diligenter, & audire pacificè rationes alterius partis, si fortè possit certum scire uel pro se, uel pro alio. Hæc probatur, Quia iam non bona fide possidet qui dubitat, & negligit scire ueritatem. Item in causa matrimoniali, si quis etiam legitimus possessor incipit dubitare ueritatem, utrum hęc mulier sit sua, uel alterius: certum est quòd tenetur rem examinare. ergo eadem ratione in aliis causis. ItẽItem principes sunt iudices in propriis causis, quia non habent superiores. sed certum est quòd si quis cõtracontra legitimum possessorẽpossessorem opponit aliquid, quòd iudex tenetur examinare causam. ergo etiam principes in re dubia tenentur examinare causam.
Loading...