¶ Quartum
dubiũdubium est,
* An possit esse bellum
iustum ex utraque parte. Prima propositio, Seclusa ignorantia manifestum est, quòd
nõnon potest contingere. Quia si constat de iure & iustitia utrius partis, nò licet in contrarium bellare, nec offendendo, nec defendendo. Secunda, Posita ignorantia probabili facti aut iuris
potest esse ex ea parte qua uera iustitia est, bellum iustum per se, ex altera autem parte
bellũbellum
iustum, id est excusatum à peccato bona fide.
Quia ignorantia inuincibilis excusat à toto.
Item saltem ex parte subditorum sæpe potest
contingere. Dato enim quòd princeps, qui gerit bellum iniustum, sciat iniustitiam belli, tamen (ut dictum est) subditi bona fide possunt
sequi principem suum: & sic ex utraque parte
subditi licitè pugnant.