¶ Circa aliam quæstionem quantum liceat in bello iusto, sunt etiãetiam multa dubia. PrimũPrimum,
34
* An liceat in bello interficere innocentes. & uidetur quòd sic, quia filii Israëel primò interfecerũtinterfecerunt infantes, ut patet Ios. 6.
Iosue. 6.
in Iericho. & postea Saul 1. Reg. 15.
1. Reg. 15.
interfecit pueros in Amalec. utrunque ex authoritate, & mãdatomandato Domini. Quæcunque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut patet ad Rom. 15.
Rom. 15.
ergo & nunc si bellum sit iustum, licebit interficere innocentes. De hoc dubio sit prima propositio, NunquãNunquam
35
* licet per se & ex intentione interficere innocẽtẽinnocentem. probatur primo Exod. 23. | Insontem & iustum non occides. Secundò, Fundamentum iusti belli est iniuria, ut suprà ostensum est. sed iniuria non est ab innocentè: ergo non licet bello uti contra illud. Tertiò, Non licet in republica pro delictis malorum interficere innocentes: ergo etiam nec pro iniuria malorum licet punire innocentes apud hostes. Quartò, Aliâs iam bellum esset iustum ex utraque parte, seclusa ignorantia: quod esse non potest, ut ostensum est. Et patet consequẽtiaconsequentia, quia innocentes, certum est quòd possent se defendeeedefendere contra quemcunque conantem interficere. Et confirmatur totũtotum hoc Deutero. 2.
Deutero. 2.
MãdauitMandauit filiis Israëel, ut cùm ui ceperint ciuitatẽciuitatem, alios quidẽquidem interficiãtinterficiant, parcant autẽautem mulieribus, & paruulis. Ex quo sequitur, quod
36
* etiãetiam in bello cõtracontra Turcas non licet interficere infantes. patet, quia sunt innocentes.Imò nec fœminas inter infideles. patet, quia tũquantum ad bellũbellum spectat, pręsumuntur innocẽtesinnocentes, nisi fortè cõstaretconstaret de aliqua fœmina, quod esset in culpa. Imò idẽidem uidetur iudiciũiudicium de innoxiis agricolis apud Christianos, imò de alia gẽtegente togata, & pacifica, quia omnes præsumũturpræsumuntur innocẽtesinnocentes, nisi cõtràcontrà constaret. Hac etiãetiam ratiõeratione nec peregrinos, nec hospites qui uersant̃uersantur apud hostes quia præsumunt̃præsumuntur innocentes, nec re uera sunt hostes. Eadem ratione nec clericos, quia præsumuntur innocentes in bello, nisi constet de | contrario, ut cùm actualiter pugnat.
Loading...