¶ Quartum dubium est, Vtrum
43
* saltem obsides, qui uel tempore induciarum, uel per acto bello ab hostibus recipiunt̃recipiuntur, interfici possint, si hostes fidem fregerint, & conuentis non steterint. Respondeo per unicam conclusionem, Quòd si obsides aliâs sint de numero nocẽtũnocentum, putà qui tulerunt contra eos arma, interfici iure possunt in eo casu. Si autem sunt innocentes, ex suprà dictis constat, quòd interfici non possunt, ut cùm sunt pueri, aut fœminæ, aut alii innocentes.
Loading...