¶ Quintum dubium, An
44
* saltem in bello liceat interficere omnes nocentes. Pro responsione notandum est, quòd ut ex suprà dictis patet, bellum geritur primò ad defendendum nos & nostra. Secundò, ad recuperandum res ablatas. Tertiò, ad uindicandum acceptam iniuriam. Quartò, ad pacem & securitatem parãdamparandam. His præmissis sit prima propositio, In |
45
* ipso actuali conflictu pręlii, uel in oppugnatione, aut defensione ciuitatis licet indifferenter occidere omnes, qui cõtràcontrà pugnant: & breuiter, quandiu res est in periculo. Hoc patet, Quia aliter rem bene gerere non possent bellantes, nisi tollẽdotollendo omnes impedientes, & cõtràcontrà pugnantes. Sed totum dubium est, & difidifficultas, an parta iam uictoria, & ubi periculum non est ab hostibus, an liceat interficere omnes qui contrà arma tulerunt. Et uidetur apertè quòd sic. Quia, ut suprà relatum est, inter præcepta militaria, quæ Dominus dedit Deutero. 20.
Deutero. 20.
unum est, ut expugnata ciuitate hostium, interficerẽtinterficerent omnes habitatores. Verba illius loci sunt hæc, Si quando accesseris ad expugnandam ciuitatem, offeres ei primùm pacem. Si receperit, & aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, saluabitur, & seruiet tibi sub tributo: sin autem fœdus inire noluerit, & cœperit contrate bellum, oppugnabis eam. Cumq́ue tradiderit Dominus Deus tuus eam in manu tua, percuties omne quod in ea est generis masculini in ore gladii, absque mulieribus, & infantibus.
Loading...