¶ Tertia propositio, Solùm
47
* ad uindicandam iniuriam non semper licet interficere omnes nocẽtesnocentes. Probatur, Quia etiam inter ciues non liceret, ubi etiam esset delictum totius ciuitatis, aut prouinciæ interficere omnes delinquẽtesdelinquentes, nec in cõmunicommuni rebelliõerebellione liceret occidere, & perdere totũtotum populũpopulum. Vnde pro simili facto Theodosius ab Ambrosio ab ecclesia est prohibitus. hoc enim esset cõtracontra publicũpublicum bonũbonum, quod tamẽtamen est finis belli, et pacis. ergo etiam non licet tollere omnes nocẽtesnocentes ex hostibus. Oportet ergo habere rationem iniuriæ ab hostibus acceptæ, & dãnidamni illati, & aliorũaliorum delictorũdelictorum. Et ex hac consideratione procedere ad uindictãuindictam, & animaduersionẽanimaduersionem omni atrocitate, & inhumanitate seclusa. In hoc enim proposito Cice. 2. Officio.
Cicero 2. Officio.
ait, quod animaduertẽdũanimaduertendum est in noxios quãtũquantum æquitas & humanitas patiãturpatiantur. & Salust,
Salust.
Maiores nostri religiosissimi mortales nihil uictis eripiebant, præter iniuriæ licentiam. Ali|quando
48
* etiam licet & expedit interficere omnes nocẽtesnocentes. Probatur, Quia etiam bellum geritur ad pariendam pacem, & securitatem: sed aliquando aliter obtineri securitas non potest, nisi tollẽdotollendo omnes hostes: & hoc maximè uidetur contra infideles, à quibus nunquam illis conditionibus pax æqua sperari potest. Et ideo unicũunicum remedium est, tollere omnes, qui contrà arma ferre possunt, modò iam fuerint in culpa. Et ita intelligendum est illud præceptum Deuter. Aliâs autem in bello cõtracontra Christianos non puto quod hoc sit licitum. Cùm enim necesse sit ut ueniãtueniant scandala (ut habetur Matt. 18.) & bella inter principes, si semper uictor interficeret aduersarios omnes, esset in perniciem generis humani, & Christianæ religionis, & orbis citò in solitudinem redigeretur: nec bella pro bono publico, sed in publicam calamitatẽcalamitatem perditè gererentur. Oportet ergo ut pro mensura delicti sit plagarum modus, nec ultrà progrediatur uindicta, in quo etiam habenda est ratio & consideratio, quòd (ut suprà dictum est) subditi non tenẽturtenentur, nec debent examinare causas belli, sed possunt sequi principem suum in bellum, contenti authoritate principis, & publici cõsiliiconsilii: unde pro maiori parte, licet ex altera parte sit bellum iniustum, tamen milites qui ueniunt ad bellum, & pugnant in bello, aut defendunt, uel oppu|gnant ciuitates, ex utraque parte sunt innocentes. & ideo cùm iam uicti sunt, & non est periculum ab illis, credo quòd interfici non possunt, ne unus quidem ex illis, si præsumitur, quòd bona fide in prælium uenerunt.
Loading...