¶ Septima propositio, Etiam
56
* pro iniuria illata, & nomine pœnæ, hoc est in uindictam, licet pro qualitate iniuriæ acceptæ multare hostes parte agri, aut etiam hac ratione occupare arcem, aut oppidum. sed hoc, ut diximus, debet fieri cum moderamine, & non quãtumquantum uiribus & potentia armorum occupari & expugnari potest. Et si necessitas, & ratio belli postulat, ut maior pars agri hostium occupetur, & plures ciuitates capiantur, oportet ut compositis rebus, & peracto bello restituantur, tãtumtantum retinendo, quantum sit iustum pro recõpensationerecompensatione damnorum, & impensarum, & pro uindicta iniuriæ, seruata æquitate, & humanitate, quia pœna debet esse proportionata: & intolerabile esset, quòd si Galli agerent prędas in pecora Hispanorum, uel incenderent pagũpagum unum, quòd liceret occupare totum regnum FrãcorũFrancorum. Quòd autẽautem hoc titulo liceat occupare, aut partẽpartem agri, aut aliquam ciuitatẽciuitatem hostiũhostium, patet 1. Deut. 20.
Deuter. 20.
ubi datur licẽtialicentia in bello occupandi ciuitatẽciuitatem, qui pacẽpacem recipere uoluerint. ItẽItem malefactores intraneos licet punire hoc modo, scilicet priuare illos domo, aut agro, aut aut arce pro rei qualitate. ergo etiãetiam extraneos. ItẽItem superior iudex potest cõmodècommodè de multare authorem iniuriæ, tollendo scilicet ab eo ciuitatẽciuitatem, aut arcẽarcem. ergo & princeps, qui læsus est, hoc | poterit, quia iure belli factus est tanquam iudex. Item imperium Romanum hoc modo & titulo auctum & amplificatum est, occupando scilicet iure belli ciuitates & prouincias hostiũhostium à quibus iniuriam acceperant, & tamen imperium Romanorum tanquam iustum & legitimum defenditur ab August. Hieronymo, Ambro. Thoma, & aliis sanctis doctoribus. Imò posset uideri approbatum à Domino in illo loco, Reddite quę sunt Cæsaris Cæsari, & à Paulo, qui Cæsarem appellauit, & ad Roma. 13.
Roma. 13.
admonet potestatibus sublimioribus, & principibus subditos esse, & tributa pẽderependere, qui eo tempore omnes habebant authoritatem ab imperio Romano.
Loading...