¶ Secunda propositio, Quælibet
5
* respublica habet authoritatem indicendi, & inferẽdiinferendi bellũbellum. Pro probatione est notandũnotandum, quod differentia est quantum ad hoc inter priuatam personam, & rempublicãrempublicam: quia priuata persona habet quidem ius defendendi se, & sua, ut dictum est: sed non habet ius uindicandi iniuriam, imò nec repetendi ex interuallo tẽporistemporis res ablatas. Sed defensio oportet ut fiat in præsenti periculo, quod consulti dicunt incontinenti. Vnde trãsactatransacta necessitate defensionis, cessat licentia belli. Credo tamen, quod per iniuriam percussus possit statim repercutere, etiam si inuasor non deberet ultra progredi. Sed ad uitãdamuitandam ignominiãignominiam, & dedecus posset qui colaphum (exempli gratia) accepit, gladio statim repercutere, non ad sumendam uindictam, sed (ut dictum est) ad uitandam infamiãinfamiam, & ignominiam. Sed respublica habet authoritatem non solùm defensionis, sed etiam uindicandi se, & suos, & persequendi iniurias. quod probatur, quia ut Aristo. tradit tertio Polit.
Arist. 3. Polit.
Resp. debet esse sibi sufficiens: sed non posset sufficienter conseruare bonum publicum, & statum reip. si non possit uindicare iniuriam, & animaduertere in hostes. fierent enim (ut suprà dictum est) mali promptiores, & audaciores ad iniuriam inferendam, si possent impune hoc facere: & ideo | necessarium est ad commodam rerum mortalium administrationem, ut hæc authoritas cõcedaturconcedatur reipublicæ.
Loading...