HOMINVM genera multa esse non ignoras (Praesul illustrissime) qui in perniciem bonarum literarum quodammodo nati esse uidentur: sed unum illud certissimum, qui (ut ait Comicus [Terentius Afer, Publius/cerl:cnp01259902 gnd:118621335]) "labore alieno magnam partam gloriam, uerbis saepe in se transmouent." Ab ijs enim factum est, ut complura doctissimorum uirorum opera uel omnino supprimerentur, uel alieno sub nomine truncata, uel imperitorum hominum stultis cogitationibus sepulta posteritati obtruderentur. Quae pestis cum in omnes bonas artes irrepserit, mirum tamen est, quo pacto tam longe lateque in praeclarissima disciplinarum omnium Theologia grassetur, ut pristino candori & synceritati uix iam ullus sit relictus locus. Nam si ueterum ecclesiasticorum scriptorum libros ad stateram reuocare uelimus, nullus profecto erit, qui ab ea labe se liberum possit asserere. Origenes [Origenes/cerl:cnp01318082 gnd:118590235], Hieronymus [Hieronymus, Sophronius Eusebius/cerl:cnp01465605 gnd:118550853], Augustinus [Augustinus/cerl:cnp01316442 gnd:118505114], Ambrosius [Ambrosius/cerl:cnp01230484 gnd:11850245X], quot in locis truncati, confusi, obscuri, perplexi, ac denique alienis inuentis conspurcati leguntur? Quot praeterea uolumina, otiosorum hominum deliramenta, uiris illis grauissimis & religiosissimis falso attribuuntur? In cuius generis homines cum optimi ac eruditissimi uiri Francisci de Victoria [Vitoria, Francisco de/author:A0100 cerl:cnp01234843 gnd:118768735] (cuius ego memoria maxime recreor) lucubrationes incidissent, quid non licenter in eis sibi permiserunt? alius transcribendo misere dilacerauit, alius corrupte recitauit, alius suppresso uiri nomine bonam magnamque operis partem usurpauit: plures denique mentis insanae commenta, uiri illius religiosissimi doctrina ac singulari eruditione, non secus ac gemmam adulterinam auro contexerunt: debitamque authori gloriam sceleratissimi quique impune sibi uendicauerunt. Cui ego malo cum auxilium accerserem, nullum nec praesentius, nec dignius quam tuum, adhiberi posse existimaui, qui ad bonas artes restituendas, ad Christianam religionem promouendam, ad omnes denique uirtutes stabiliendas, unus prae caeteris quodammodo natus esse uideris. Cuius rei testis est fidelis celeberrima haec Salmanticensis Academia [cerl:cnc00012680], quam extructis ad fouenda literatorum hominum studia monumentis, ac aedificijs, ista tua liberalitate & magnificentia non inferioribus, multo clariorem, ac ornatiorem reddidisti. Atque ut interim omittam praeclarissimas animi tui dotes omni laude superiores, generis splendorem, ordinis istius Archiepiscopalis amplitudinem, caeteráque in uniuersam Hispaniam beneficia, quorum memoriam uentura secula (quando eas laudes incredibilis animi tui mansuetudo praedicari non sinit) aeternis consecrabit encomijs: me dudum aliquid edere cogitantem impulit summa tua erga omnes beneuolentia & amor, ut audacter qualecunque meae in te obseruantiae testimonium darem. Illud autem erit opus hoc duodecim Relectionum, uiri numquam satis digne laudati, Francisci de Victoria [Vitoria, Francisco de/author:A0100 cerl:cnp01234843 gnd:118768735]: quod si eo animo suscipis actueris, quo authorem ipsum, quandiu hoc communi respirandi beneficio usus est, a te dilectum atque amatum scio: iam nihil est, quod maleuolorum hominum calumnias reformidem. Allatrent usque licet, & dente canino mordeant laudis alienae fures: nam dum labores nostros tibi gratos esse sentiam, illis esse ingratos, hoc sciant mihi gratissimum. Quantam uero operam dederim, ut totum opus tersum ac plane purum in lucem eruerem, ijs licebit aestimare, qui ipsum authorem aliquando dicentem audiuerunt: & ijs, qui paulo accuratius hanc editionem considerarint, atque cum priuatis scriptis contulerint. Adiecimus praeterea, ut & nihil ornamenti desyderari posset, & lectorem labore non mediocri subleuaremus, Relectionum singularum ἀνακεφαλάιωσιν quandam, additionésque, locorum sacrae scripturae indices. Denique nihil a me praetermissum est, in quo doctissimi uiri memoriae & laudi non studiosissime consuluerim. Suscipe igitur (Praesul amplissime) has industriae nostrae primitias, tuóque patrocinio & clientela foue, ut caetera eiusdem authoris opera in quartum Sententiarum, atque alios Diui Thomae [Thomas /cerl:cnp00396685 gnd:118622110] libros, ex hoc uno periculum faciant, ac propediem in lucem alacrius prodeant. Dominus Iesus Christus R. D. V. semper sua manu protegat. Salmanticae [getty:7008561], Calendis Septembris. 1556.