COGITANTI mihi (candide lector) quod merito conqueritur Tragicus ille Sophocles [Sophocles/cerl:cnp01259273 gnd:118615688], ὡς οὐδὲν ἐσμὲν, πλην σκιᾶις εἰκότες, nullisque rebus hominum memoriam immortalitati firmius commendari, quam literarum monumentis: maiori profecto laude digni semper uisi sunt duo illa philosophiae lumina, Plato [Plato/cerl:cnp01259635 gnd:118594893] & Xenophon [Xenophon/cerl:cnp00396951 gnd:118635808], quod diligentissime praeclare dicta factaque Socratis [Socrates/cerl:cnp01259742 gnd:118615270] posteritati tradiderint, quam ipse, qui primum ea dixerit, aut fecerit. Illorum enim opera factum est, ut grauissimi authoris memoria (donec aliqua bonarum literarum extabunt uestigia) apud omnes sit celebris & perpetua, qui forte magna ex parte ne uixisse quidem cognosceretur. Quam ego operam si religiosissimo uiro Francisco de Victoria [Vitoria, Francisco de/author:A0100 cerl:cnp01234843 gnd:118768735] praestarem, me rem haud mediocri laude dignam, & sacrae Theologiae studiosis maxime utilem facturum putaui. Is enim uir fuit tanta eruditione, tanta religione, tanta denique ingenij dexteritate in tractandis sacris eloquijs, ut non solum Socratem [Socrates/cerl:cnp01259742 gnd:118615270] illum umbratilis tantum ac fucatae philosophiae authorem longe superauerit: uerumetiam syncerae ueritatis antistitem nullum sibi reliquerit secundum. Ille autem cum nihil aut perpauca typis tradiderit, uidebam tanti uiri laudem & gloriam sensim (ut fit caeteris mortalium rebus) ex hominum memoria labi, ac studiosos tantae doctrinae fructibus priuari. Nihil ergo prius habui, quam eius opera e tenebris eruere, quaeque aliquando in scholis dictasset, tanquam ille Xenophon [Xenophon/cerl:cnp00396951 gnd:118635808] in unum colligere, ac doctorum uirorum summa diligentia ab omni iniuria uindicare. Opus uero longe maius expectatione prodijt. Duodecim enim Repetitiones summo labore, & rei familiaris non mediocri dispendio corrasimus: eas in duos Tomos diuisimus, praeclaroque ordine coniunximus. Quas si a te, candide lector, probari sensero, mihi abunde cumulatéque satisfactum putabo.