IACOBVS BOYERIVS LECTORI S. COGITANTI mihi (candide lector) quod meritò cõqueritur Tragicus ille Sophocles, ὡς οὐδὲν ἐσμὲν, πλην σκιᾶις εἰκότες, nullis́ rebus hominum memoriam immortalitati firmius commendari, quàm literarum monumẽtis: maiori profectò laude digni semper uisi sunt duo illa philosophiæ lumina, Plato & Xenophõ, quòd diligentißimè præclarè dicta facta́ Socratis posteritati tradiderint, quàm ipse, qui primùm ea dixerit, aut fecerit. Illorum enim opera factum est, ut grauißimi authoris memoria (donec aliqua bonarum literarum extabunt uestigia) apud omnes sit celebris & perpetua, qui fortè magna ex parte ne uixisse quidem cognosceretur. Quam ego operam si religiosißimo uiro Francisco de Victoria præstarem, me rem haud mediocri laude dignam, & sacræ Theologiæ studiosis maximè utilem facturum putaui. Is enim uir fuit tanta eruditione, tanta religione, tanta deni ingenij dexteritate in tractandis sacris eloquijs, ut non solùm Socratem illum umbratilis tantùm ac fucatæ philosophiæ authorem longè superauerit: uerùmetiam synceræ ueritatis antistitẽ nullum sibi reliquerit secundum. Ille autem cùm nihil aut perpauca typis tradiderit, uidebam tanti uiri laudem & gloriam sensim (ut fit cæteris mortalium rebus) ex hominum memoria labi, ac studiosos tãtæ doctrinæ fructibus priuari. Nihil ergo prius habui, quàm eius opera è tenebris eruere, quæ́ aliquando in scholis dictasset, tanquam ille Xenophon in unum colligere, ac doctorum uirorum summa diligentia ab omni iniuria uindicare. Opus uerò longe maius expectatione prodijt. Duodecim enim Repetitiones summo labore, & rei familiaris non mediocri dispendio corrasimus: eas in duos Tomos diuisimus, præclaro́ ordine coniunximus. Quas si à te, candide lector, probari sensero, mihi abunde cumulatéque satisfactum putabo.