VTRVM ECCLESIASTICI sint exempti à potestate ciuili.

SEQVITVR consequenter, ut econtrario quæramus, an ecclesiastici sint exẽptiexempti à potestate ciuili. Ad quæstionem respondeo | breuiter per propositiones.
¶ Prima, Ecclesiastici
1
* iure sunt exempti & liberi à potestate ciuili, ita ut non possint conueniri apud iudicem secularem in causis criminalibus, uel ciuilibus. 11. q. 1. & in uarijs locis, quæ omitto, quia nota sunt, & non est opus uos illorum admonere, & oppositum est condemnatum in concilio Constantiensi inter articulos Iohannis VVicleff.
SecũdaSecunda propositio, Non
2
* omnis exemptio clericorũclericorum est de iure diuino. Probatur primò, Hoc non habetur alicubi in iure diuino: ergo non est tali iure sancita, huiusmodi exẽptioexemptio. Antecedens probatur, Quia duo testimonia, quæ adducunt ad hoc probandum, non satis ostendunt hanc exemptionem. primus locus est Matth. 17.
Matth. 17.
ubi cùm exegissent didrachma à Christo, Dominus dixit Petro, Reges gẽtiumgentium à quibus accipiunt tributum uel censum, à filijs suis, an ab alienis? Et ille dixit, ab alienis. Dixit illi Iesus. Ergo liberi sunt filij. Vt autem non scandalizemus eos, uade ad mare, & mitte hamum, & eum piscem, qui prius ascẽderitascenderit, tolle, & aperto ore eius, inuenies staterem, illum sumens, da eis pro me & pro te. Ex quo loco arguunt, In illo loco Christus signauit aliquod hominum genus non esse obnoxium principibus, sed esse liberum: non autem uidetur intelligi posse alius ordo hominũhominum præ|ter ecclesiasticos, qualis erat Christus cum Apostolis. ergo illi sunt liberi. Assumptum probatur, quia certè non intelligitur de militibus, nec de nobilibus, omnes autẽautem alij sunt subiecti tributo. ergo omnino oportet, quòd intelligatur de ecclesiasticis. Respondetur ad istum locum ex S. Tho. &. Bonauent. in fine secũdisecundi senten. quòd Dominus loquebatur de se, & discipulis suis, qui non erãterant seruilis conditionis, nec res temporales habebant, de quibus dominis suis obligarentur ad tributa soluenda: Et ideo non sequitur, quòd omnis Christianus, inquit, sit particeps huius libertatis, sed illi solùm, qui Apostolicam uitam sequentes, non sunt seruilis conditionis. Fortasse ergo solùm uoluit Christus eximere eos, qui non habent facultates: ecclesiastici autem habent. ItẽItem dicit S. Tho. in illum locum Matthæi, ubi etiam dicit, quòd uidetur uelle Dominus innuere, quòd ipse non tenetur soluere censum, quia sit Rex: ipse enim est Rex regum, & dominus dominantium. Est autem differẽtiadifferentia inter tributum, & censum. Tributum enim soluitur ex bonis, census autem pro capite in signum subiectionis. Christus autem non erat subiectus, quia rex, & ad hoc satis erat, quòd esset rex regno Messiæ, etiam si non esset rex regno seculari. Messias enim quo ad personãpersonam | saltem exemptus erat à potestate principum. Item etiam erat de genere regum, erat enim filius Dauid, unde illud uidebatur satis ad exemptionem. Si enim pater est exemptus, etiam filius: ergo si maiores Christi fuerunt exempti, ergo etiam Christus, etiam lege gentium. Vel aliter, et credo quòd ueriùs. Christus enim est rex totius orbis, & per consequens filij naturales Dei sunt exempti etiam iure gentiũgentium, & ideo Christus liber: non tollebat enim libertatem humanitas, fortè enim Christus uoluit significare se filium Dei. Secundum locum ex Scriptura solent afferre, Nolite tangere Christos meos. Psal. 104.
Psal. 104.
ex quo uolunt habere, quòd cùm clerici sint christi Domini, cùm sint re uera uncti, & consecrati Domino, quòd non licet eos tãgeretangere, hoc est nec iudicare. Sed ille locus nihil iuuat causam clericorum. Nam aut illud testimonium nihil de clericis, aut solũsolum in sensu allegorico, unde non trahitur argumentum. Secundò principaliter arguitur, Quia clerici sunt exempti à tributis non iure diuino, sed priuilegio principum. Hoc expressè dicit S. Tho. super illum locum Rom. 13.
Rom. 13.
Ideo non tributa præstatis: & dicit hanc exemptionem habere æquitatem quandam, non autem necessitatẽnecessitatem. Et probatur, Quia in eo loco absolutè Paulus præcipit solui tributa, nulla men|tione facta de clericis, aut alio genere hominum. ergo illa exemptio à tributis non est de iure diuino. omnino enim est licentiosè & temere factum, si canon positus in Scriptura est generalis, ponere exceptionem, quę nusquam in Scriptura posita sit, cùm Scriptura sit aperta omnino. Certè puto clericos non esse exemptos à tributis iure diuino. Et confirmatur, Quia sentiunt commodum, ergo debent sentire onus.
¶ Tertia propositio, Aliqua
3
* exemptio clericorum à potestate seculari est de iure diuino. Hęc probatur, In causis purè ecclesiasticis clerici non subiiciuntur potestati ciuili de iure diuino: ergo aliqua exemptio est de iure diuino. Antecedens patet ex dictis. Quia potestas ecclesiastica est distincta à ciuili, nec ab ea dependet, & princeps secularis non habet iudicare de causis spiritualibus: ergo quo ad illas causas ecclesiastici sunt omnino exempti. Et confirmatur, Tota potestas principum secularium est à communitate & republica, ut in pręsentia supponimus. sed respublica non habet aliquam potestatem spiritualem ut infrà, ostendetur: ergo nec princeps secularis potest in rebus spiritualibus iudicium habere. Et confirma secundò, Quia Apostoli exercebant, & curabant totam administrationem ecclesię sine respectu nec authoritate principum secula|rium: & ita omnes sancti fecerunt etiam post Christianitatem principum. Ergo ecclesia habet omnimodam potestatem in rebus ecclesiasticis, nec subiiciuntur principibus. Actuum 5.
Act. 5.
Petrus interfecit Ananiam & Sapphiram. Damnatum est oppositum contra Marsi. de Padua. Ex his seq. corollarium, Quòd si principes circa administrationem rerum ecclesiasticarum aliquid loci habẽthabent, ut eligere episcopũepiscopum, aut præsentare personas ad dignitates, aut sacerdotia ecclesiastica, hoc totum habent priuilegio & indulgentia ecclesiæ, non ratione suæ dignitatis. Corollarium constat ex dictis, Circa quod nota, quòd dominus Caietanus
Caiet.
concedit libro de potestate papæ. c. 27. quòd etiam circa administrationem ecclesiasticam possunt principes resistere papæ, si manifestè dissipet ecclesiam, ut si pernitiosè prouideat uel simoniacè det beneficia, non est danda possessio illis, nec obediendum in malis. uide illum. Confirmatur hoc ex c. quanquam. de cẽsibcensib. quòd personæ ecclesiasticæ non solùm iure humano, sed diuino sunt exemptę à secularibus. & c. si Imperator. 96. dist. quòd Deus uoluit non à legibus publicis necà potestatibus seculi, sed à PõtificibusPontificibus, & Sacerdotibus ordinari, & iudicari. Et confirmatur hoc totum, Quia Petro dictum est, Pasce oues meas. IohãIohan. 21.
Iohan. 21.
Si ergo princeps haberet iudicare in cau|sis ecclesiasticis, uel hanc potestatem haberet ex æquo cum papa: & hoc non est possibile, quia esset confusio Reipub. nec supra Petrum, quia Petrus habuit immediatè à Christo. Ergo non potest habere nisi sub Petro, uel à Petro, &c. Et cõfirmaturconfirmatur iterũiterum ex uerbis & facto magni ConstãtiniConstantini, qui (ut refert Rufinus lib. 10. ecclesiasticæ historiæ) cùm episcopi, qui cõuenerantconuenerant ad synodum Nicenam, obtulissent ei libellos, ubi continebantur causæ & querelæ aliorum aduersus alios, conuocatis illis omnibus, dixit, Deus uos constituit sacerdotes, & potestatem de nobis quoque iudicandi, & ideo nos à uobis rectè iudicamur, uos autem iudicari ab hominibus non potestis. Ecce confessionem Imperatoris: & quidem (ut uerisimile est) non ex suo sensu expressa, sed instructus à uiris spiritualibus, & sapientibus. Hoc uidetur dixisse: ubi confitetur non posse clericos iudicari ab hominibus. Si hoc uerum est, certè potissimùm uerum habet in causis spiritualibus: ita quòd non est dubitandum quin principes non habeant aliquod iudicium, nec administrationem nec de iure diuino, nec à republica in rebus spiritualibus: & si quid iuris habent, totum est ab ecclesia.
¶ Quarta propositio, Personæ
4
* clericorum non omnino & quo ad omnia sunt exemptæ à potestate ciuili, nec iure diuino, nec huma|no. Patet, Clerici tenẽturtenentur obedire legibus ciuilibus in his quæ spectant ad gubernationẽgubernationem & administrationem temporalem ciuitatis, & non impediunt administrationem ecclesiasticam, & peccant facientes contra legem. Ergo non omnino sunt exempti. Consequentia est nota. Nam si essent omnino exempti, non plus tenerentur ad leges ciuitatis, quàm si essent alterius reipublicę. AntecedẽsAntecedens autem probatur. Quia clerici præter hoc, quod sunt ministri ecclesiæ, sunt ciues ciuitatis. Ergo tenentur uiuere aliquibus legibus ciuilibus, & non legibus ciuilibus latis à papa: quia papa non potest cõderecondere leges ciuiles ordinariè, ut suprà probatũprobatum est. ergo clerici tenentur uiuere legibus ciuilibus latis ab Imperatore, aut principe laico. ItẽItem Rex est rex non solùm laicorũlaicorum, sed & clericorũclericorum: ergo aliquo modo subiiciuntur ei. Item clerici quantùm ad temporalia non administrantur potestate ecclesiastica, ut dictum est. ergo habent principem, cui tenentur obedire in tẽporalibustemporalibus.
¶ Quinta propositio, Dato
5
* quòd personę ecclesiasticæ non essent exemptæ iure Diuino, aut Cæsareo, summus Pontifex potuit eas eximere à potestate ciuili. Probatur, Hoc est conueniens, imò uidetur necessarium ad administrationem rerum spiritualium, quòd personę ecclesiasticæ sint exemptæ à iudicio ciuili: & | ut suprà dictum est, respublica ecclesiastica est perfecta, & sibi sufficiens: ergo in ea est potestas ad ferendas leges conueniẽtesconuenientes administrationi ecclesiæ: ergo si exemptio clericorum est cõueniensconueniens, potest ferre leges de tali exemptione. Quòd autem sit necessaria talis exemptio, patet: quia si ministri ecclesiæ possent trahi ad iudicium seculare, possent auocari à ministerio ecclesię, & non possent commodè uacare officio suo. Nemo enim militans Deo, implicat se negotijs secularibus. 2. Thim. 2.
2. Thimot. 2.
& ita si implicarẽturimplicarentur ministri iudicijs secularibus, non possent Deo militare. ItẽItem papa posset propria authoritate deligere ministros ecclesiasticos, non obstante, quòd potestas ciuilis contradiceret: ergo eadem ratione potest subtrahere illos à iudicio seculari. Item cùm pro causis ecclesiasticis, ut dictum est, posset conueniri, imo non posset alibi appellari, nisi in iudicio ecclesiastico, si posset simul uocari ad iudicium seculare, esset omnino perplexus, ut non posset satisfacere utrique iudicio. Item quia re uera nullo modo erat consentaneum, ut ecclesiastici, qui sunt pastores ipsorum etiam iudicum secularium, uexarẽturuexarentur in iudicio à subditis suis.
¶ Sexta propositio, Exemptio
6
* clericorum, maximè quo ad personas, ita scilicet quòd nec iudicari, nec puniri à seculari potestate pos|sint, est multùm conformis iuri diuino, & naturali. hæc propositio primò probatur ex illo iudicio magni Constantini, supra posito, cuius uerba sunt, Vos autem non potestis ab hominibus iudicari, propter quod dei solius inter uos expectate iudicium, & uestra iurgia quæcunque sunt, ad diuinum reseruẽturreseruentur examen: uos enim nobis à Deo dati estis dij, conueniens non est, ut homo iudicet deos. Idem apparet ex facto Ioseph, Gen. 47.
Gen. 47.
qui reliquit terram sacerdotalem liberam. Item sunt distinctæ potestates & respublicæ: ergo de se oportet ut habeant proprios ministros, qui non habeant seruire alijs præpositis, nec ab illis occupari. Item omnino sequeretur magna absurditas, ut prætor diceret causam coram episcopo, & episcopus coram prætore, & esset scandalũscandalum: qua etiãetiam ratione Apostolus prohibet, ne apud ethnicos habeant causas. 1. Cor. 6.
1. Cor. 6.
Audet aliquis uestrum habens negotium contra alterum iudicari apud iniquos, & non apud sanctos? Esset apertè scandalum, si prædicatores haberent causas coram rege pagano.
¶ Septima propositio, Siue
7
* exemptio clericorum sit de iure diuino, siue non: tamen non potest à principe seculari tolli talis libertas, uel exemptio. Hæc primùm patet ex quinta, quia postquam hoc expedit administrationi rerum ecclesiasticarum, papa potuit eximere mini|stros ecclesiæ etiam sine authoritate principũprincipum. SecũdòSecundò probatur, Quia potestas principũprincipum est tota à republica. sed tota respublica Christiana iam consensit in hanc libertatem ecclesiasticorũecclesiasticorum. Ergo principes non possunt illãillam auferre.
¶ Octaua propositio, Nihilominus
8
* si libertas clericorum esset in manifestam reip. perniciem, ita ut ecclesiastici impune baccharentur in cædem laicorum, & pontifices nollent adhibere remedium, possent principes consulere suis ciuibus, non obstante priuilegio clericorum. Probatur, Quia (ut suprà dictum est) respublica ciuilis est perfecta, & sibi sufficiẽssufficiens: ergo potest se defendere, & seruare ab iniuria cuiuscũquecuiuscumque propria authoritate, & super hoc leges conuenientes ferre. Et confirmatur, Nam possunt principes seruare proprias respublicas ab iniuria aliarum rerũrerum publicarũpublicarum, non solùm per modum defensionis, sed authoritatiuè, ut suprà ostensum est: ergo etiam ab iniurijs clericorum.
¶ Nona propositio, Prætores
9
* tamen, & omnes magistratus citra principẽprincipem grauiter errant, & peccant, iudicia exercentes contra priuilegia clericorũclericorum, quamuis perniciosorũperniciosorum, & etiam criminosos ab ecclesiis extrahentes extra casus in iure permissos. Probatur hoc, Quia non sunt subditi illorum, nec habent potestatẽpotestatem in illos, & stantibus legibus, non licet eis agere | contra leges, & ipsi non habent potestatẽpotestatem, uel tollẽditollendi legem, uel dispensandi in lege, sed solùm principes. Iohannes uicesimus secundus in extrauagantibus damnauit errores Marsilii de Padua, & Iohannis de Landuno: inter quos unus. est, quòd cum Christus in EuãgelioEuangelio Matth. 17. soluit tributum, hoc fecit non liberalitate, & condescensione, sed necessitate coactus. Secundus, quod ad Imperatorem spectat corrigere papãpapam, ac instituere. Tertius, quod unus sacerdos habet maiorem authoritatẽauthoritatem, quàm alius, hoc habet ab Imperatore, & sicut dedit potest tollere. Quartus, quod nec papa, nec tota ecclesia posset punire quẽcũq;quemcumque hominẽhominem coactiuè, nisi Imperator dedisset authoritatẽauthoritatem. Caiet.
Caiet.
De potestate papæ c. 27. dicit quòd quamuis quilibet licitè possit occidere papam inuasorẽinuasorem, se defendendo: tamen nulli licet papãpapam propter homicidiũhomicidium punire pœna mortis: & credo quod intelligit iure diuino, aliâs nihil esset dictũdictum.
Loading...