SVMMA.
DE POTESTATE Ecclesiæ impræsentiarum disputaturus, de ipso Ecclesiæ nomine, vt pauca prius præmittam, necesse est, vt intelligatur quid sit id, de cuius potestate disserere constituimus. Ergo Ecclesia
1
*, uocabulum Græcum & nomen est, | ἐκκλησία, ας. conciliũconcilium, concio, cõgregatiocongregatio, & locus ipse, quo conuenitur, vt etiam capit Lucianus in Dialogo Mercurij, & Maiæ. Vnde ἐκκλησιάζα, concionor, & ἐκκλησιαςτης, cõcionatorconcionator. VerbũVerbum est ante salutẽsalutem orbis, id est, ante Christianitatem nondum Latinitate donatum, sicut pleraque alia Græca fuerũtfuerunt, nec (quod sciam) per ea tempora ab aliquo Latinorum vsurpatum. Sed tamen apud Christianæ eloquentiæ & religionis patres & principes frequentissimum, vt videre est apud Tertullianum, Cyprianum, Lactantium, Hieronymum, aliósq;aliósque item clarissimos authores. Vbi verò sacræ literæ Græcæ habent Ecclesiam, interpretes plurimùm idem verbum reliquerunt, sed nonnunquam etiãetiam pro Ecclesia, aut congregationem, aut concionem verterunt: vt Deut. 18. vbi nos ita legimus, Prophetam de gente tua, & de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, vt petisti à Domino Deo tuo in Horeb, quãdoquando concio congregata est. Septuaginta habẽthabent, In die ecclesię, ἐκκλησίας. Et
2
* est idem vocabulũvocabulum sicut synagoga: signat enim συναγωγὴ congregationem, contractionem. Vnde Genesis 1. congregationes aquarum vocauit maria. Septuaginta transtulerunt συναγωγὰς, synagogas. Inter quæ tamen duo nomina nonnihil interesse videtur. Vnde Hieronymus
, exponens illud Prouerb. 5. Penè fui | in omni malo in medio ecclesiæ & synagogæ: dicit, Ecclesia, & synagoga Græca nomina sunt, & vnam & eandem rem significant, Latinè conuentum, scilicet plurimorum ad inuicem. Si autem accuratiùs distinguamus, ecclesia conuocatio, synagoga
3
* congregatio dicitur. Vnde συνάγω, congrego, non conuoco. videtur enim dictum ἀπὸ τοῦ σὺν καὶ ἄγω, duco, traho. Et Augustinus
Psalmo 81. super illud, Deus stetit in synagoga Deorum. id est, populorum Israëel. Ipsorum propriè, inquit, synagoga dici solet, quamuis & ecclesia dictum sit: sed
4
* nostram Apostoli synagogãsynagogam nunquam dixerunt, sed semper ecclesiam, siue discernendi causa, siue quòd inter cõgregationemcongregationem, aut synagogãsynagogam, & conuocationem (vnde ecclesia nomen accepit) aliquid distet, quòd scilicet congregari & pecora solent, ac ipsa propriè, quorum & greges propriè dicimus. CõuocariConuocari est magis vtentium ratione, vt sunt homines. Idem Isidorus lib. 8. Etymolo. c. 8. vt notetur scilicet irrationalitas Iudæorum. Quamuis autem ecclesia, si rationem nominis aspicias, pro quacunq;quacunque hominum congregatione accipi possit: tamen in sacris literis siue nouum, siue vetus testamentum reuoluatur, non inuenies (quãtumquantum puto) nisi pro concione, aut cõgregationecongregatione fideliũfidelium, id est, vnius religiõisreligionis aliquo modo, siue bonorũbonorum, siue malorum: quamuis
5
* in illis ipsis locis sa|tis appareat esse alias ecclesias præter fideliũfidelium ecclesias. Dicitur enim ecclesia sanctorũsanctorum, & ecclesia Dei, & ecclesiaëe Israëel, &, Odiui ecclesiãecclesiam malignãtiummalignantium. Sed hoc etiam modo loquendo de ecclesia dubitari potest, an
6
* hęretici sint de ecclesia. Et quidem eos esse de ecclesia videtur,
quia ecclesia iudicat de illis, vt patet cùm excõmunicetexcommunicet, & ad iudiciũiudicium pertrahat, & tamen nihil ad ecclesiam de ijs, qui foris sunt. 1. Corint. 5. Quid enim mihi de ijs qui foris sunt iudicare? Item tenentur præceptis ecclesiæ. Item baptismus est sacramentum ecclesiæ, & hæretici sunt verè baptizati. Item, vt postea disputabitur, hæreticus potest esse non solùm presbyter, sed Pontifex etiam summus. ergo caput ecclesiæ, & per cõsequensconsequens membrum ecclesiæ. Certè licet disputatio non videatur ad rẽrem multùm attinere, sed potiùs ad nomen ipsum: sed videtur & in sacris literis etiam apud vetustiores patrum non accipi ecclesiam, nisi pro congregatione fidelium, atque adeò hæreticos non censeri intra ecclesiam. Hæresis
7
* sanè electionem, aut sectãsectam, vel diuisionẽdiuisionem signare videtur, vt Isidorus dicit lib. Etym. ergo hæretici ideo videntur dicti, quòd ab ecclesia diuisi, & secti sunt. Item Matth. 18.
Matth. 18.
dictũdictum est Petro, quòd qui ecclesiam non audierit, sit quasi ethnicus, & publicanus. ergo non plus hæretici annumerari in ecclesia debent, quàm ethnici, & publicani. | Item ad Eph. 4. Apostolus, Vnus Deus, vna fides,
Ephe. 4.
vnum baptisma. Videtur quòd hæc tria cõtineantcontineant vnitatẽvnitatem ecclesiæ. Item de summa trinitate & fide catholica, Vna est fidelis ecclesia, extra quãquam nullus omnino saluatur. Ergo infideles non sunt de ista ecclesia. Cyprianus
Cypria.
ad Rogatianum, Hæc sunt initia hæreticorum, & ortus, atque conatus schismaticorum, si de ecclesia egreditur, si altare profanum foris collocatur. August.
August.
super IoãIoan. Propter hanc fidei communitatem omnes vnum sumus, iuxta illud, Omnes vnũvnum vos estis in Christo Iesu. Glo. id est, in fide Iesu Christi. Et demum Ecclesia nihil aliud videtur significare, quàm ChristianãChristianam rempublicam, seu communitatem, & religionem. Parum autem refert, an hæretici aliquo iure aut ratione spectent ad ecclesiam: certe re & operibus in ecclesia non continentur: sicut transfugæ non pertinent ad exercitum, à quo transfugerunt. Nos itaque in hac Relectione de Ecclesia, hoc nomine solùm vtimur ac loquimur, vt idem sit, quod fidelium communitas, siue respublica.
Loading...