¶ Prima conclusio est, Omnis
1
* seu publica, seu priuata potestas, qua respublica secularis administratur, non solùm iusta, & legitima est, sedita Deum actorem habet, ut nec orbis totius consensu tolli, aut abrogari possit. Priusquam ad probationem huius conclusionis ueniam, nonnulla mihi præmittẽdapræmittenda sunt, ad eius explanationem, & intelligentiam necessaria. Nec tamen omnia, quæ in hoc amplissimo argumento cõgericongeri possunt, persequi constitui, sed astricto & presso sermone, scholastico more, quantum potero, paucissima uerba, quæ solùm instituto sunt necessaria, conferãconferam. Cùm
2
* autẽautem duplex sit potestas, publica, seu priuata, priꝰprius de publica, mox uerò de priuata agamꝰagamus. Et quoniãquoniam (ut Arist.
Aristo.
admonet) unũquodq;unumquodque tũctunc arbitramur scire, cum causas eius cognoscimꝰcognoscimus, operæ pretiũpretium me facturũfacturum puto, si ciuilis, et laicę potestatis, de qua tota futura est oratio, causas inuestigauero. QuibꝰQuibus certè ꝑceptisperceptis, & uis, & effectus ipsius potestatis facilè patebũtpatebunt. Illud igit̃igitur in primis notare oportet, quod ipse Arist. in Physicis
Aristo.
docet, Non in naturalibꝰnaturalibus tãtũtantum, sed in oĩbusomnibus | prorsus humanis rebus necessitatem considerandum ex fine, utpote causarum omnium & prima & potissima. Quod dogma, seu ab Aristot. inuẽtuminuentum fuerit, sine à Platone receptum, ingens philosophiæ argumentum fuit, magnamꝗmagnamque rebus omnibus attulit lucem. Anteriores homines non eruditionis expertes, sed primi etiam nominis philosophi, necessitatẽnecessitatem rerũrerum materiæ tribuebant, acsi (ut ipsius Arist. exẽploexemplo utar) domum ita necessariò constructam esse putarent: non quòd humanis usibus ita expediret, sed quia grauia quidem deorsum suapte natura ferantur, idcirco lapides quidem ac fundamenta sunt infra terram, supra autem propter leuitatem præeminent ligna. Item homines inferiùs pedes habere non incessus gratia, sed quòd ea pars maximè crassior sit. Ossá que similiter animantibus inesse, non quòd ita necessaria fuerint, ut caro membráque corporis stabilitatem haberent, sed quòd ea materia durior & solidior sit. Verum enim uero homines crassis opinionibus imbuti, toto (ut aiũtaiunt) cælo errabant, ut nec rerum aliquarum rationem secundum sententiãsententiam eorum reddere possent, certè optimarum maximarumq́ue rerum fabricam artificio philosophandi ratione nullo modo expedire possent. Quomodo enim illi, ut non inquiram qua materiæ uarietate terra ornatur in media sede mundi locata, solida, | & globosa, & undique circum se suis nutibus conglobata, uestita floribus, herbis, arboribus, ut non exigam unde fontiũfontium gelidæ perennitates, liquores perlucidi, unde riparũriparum uestitus uiridissimi: singulariũsingularium partũpartum mẽbrorumꝗmembrorumque hominis compositionem uni materię acceptãacceptam, referrent? Quæ est illa materiæ uis, quæ inter animantia oculos homini sublimes dedit, cælumq́ue uidere iussit, & erectos ad sydera tollere uultꝰuultus? Ita enim illi respõdẽtrespondent fieri aliter non potuisse, quàm ut homo erectꝰerectus esset, bruta uerò prona, inclinataq́ue: & non finis alicuius, aut utilitatis gratia, sed quod animantium materiæ, disparq́ue conditio esset. Atque ex hoc capite manauit Epicuri stolidissimum placitum, & eius discipuli Lucretii. Dicebat enim nec oculos ad uidendum esse natos, nec aures ad audiendum, sed omnia fortuitò atque adeò ex illo atomorum multifario concursu per infinitum & inanem uolitatum contigisse, quo nihil potest dici, uel fingi, aut stultius, aut ineptius, nec quicquam procliuius quàm tam apertam stultitiam arguere. Quod copiosissimè Cicero De natura Deorum, & Lactantius De opificio Dei fecerũtfecerunt. Sed nostro instituto, & præsenti proposito satis erit, ut summam ueritatem teneamus, qua omissa, semper necesse errare est. Credamús que non cælum, nec terrãterram, ac reliquas orbis partes homi|minemq́uenemque ipsum orbis principiũprincipium, sed omnia, quæ cælo continentur, alicuius usus & finis gratia stetisse, fieríque omnia, atq;atque ita fieri necesse propter finem, unde ratio & necessitas rerum accipienda est.
Loading...