¶ Quærendum igitur & inuestigandum nobis superest, quis
* sit finis ille, cuius gratia potestas hæc, de qua tractaturi sumus, constituta
sit. Pro quo considerare oportet,
ꝙquod sicut homo cæteris animalibus præstat ratione, sapientia,
atq;atque sermone, ita illi æterno, immortali,
sapientiꝗsapientique animali, multa à prouidentia gubernatrice denegata sunt, quæ reliquis
animalibꝰanimalibus
sunt tributa, & concessa. Iam enim primùm ut
communitati & tutelæ animantium
consultũconsultum
esset, ab ipso statim principio omnia alia animalia suis tegumentis natura mater dotauit,
quo faciliùs possent uim pruinarum & frigora sustinere. Singulis autem quibus ad propulsandos impetus extraneos sua propria munimenta constituit, aut ut naturalibus telis
repugnẽtrepugnent feriora, aut quę sunt imbecilliora, subtrahant se periculis pernicitate
fugiẽdifugiendi, aut rostro ueluti hasta se protegant, aut latibulis sepiant:
& ita quædam illorum, aut plumis leuiùs in
sublimè
suspẽsasuspensa sint, aut suffulta unguibus, uel
instructa cornibus:
nulliꝗnullique præsidiũpræsidium sui deest.
HominẽHominem
*
autẽautem unum ratione & uirtute concessa relinquit
fragilẽfragilem,
ĩbecillẽimbecillem,
inopẽinopem, & infir|
mum,
omniꝗomnique auxilio
destitutũdestitutum,
undiq;undique indigentem, &
nudũnudum,
incrinemꝗincrinemque contra se ex naufragio producit, in cuius uita miserias sparsit,
quippe qui ab ipso statim ortu nihil aliud potest quàm fragilitatis suę
cõditioneconditione plorata fletibus comminari. Iuxta illud, Repleti multis
miseriis: & tantum ut restet (ut Poëta refert)
transire malorum. Vt ergo huiusmodi
necessitatibꝰnecessitatibus cõsulereturconsuleretur,
necessariũnecessarium porrò fuit, ut homines non uagi errarent, &
palãtespalantes instar
serarũserarum in solitudine, sed in societate
uiuẽtesuiuentes, inuicem sibi
adiumẽtoadiumento essent.
uæUt enim soli (ait Sapiens) quia si ceciderit,
nõnon habet
subleuantẽsubleuantem: si
autẽautem fuerint multi, fouebuntur mutuó. Atque
adeò ex hoc capite Aristo. 2. Ethico.
admonet,
nõnon sine doctrina, & experientia perfici posse
ex parte
intellectꝰintellectus,
ꝗqui in solitudine haberi minime
pōtpotest. Imò
etiãetiam hoc loco brutis animalibus
ipsis inferiores esse uidemus,
ꝗaquia illa necessaria
sibi per se cognoscere possunt,
hoĩeshomines autẽautem nullatenꝰnullatenus hoc possunt. Rursus
etiãetiam sermo
ĩtellectꝰintellectus
est
nũtiꝰnuntius, &
ĩin hũchunc solũsolum usũusum datũdatum Aristo. tradit,
quo uno homo cæteris
animalibꝰanimalibus antecedit:
ꝗqui
extra
hominũhominum societatẽsocietatem nullꝰnullus foret:
atq;atque adeò
etiãetiam, si fieri posset, si
sapiẽtiasapientia esset sine sermone
ingrata & inscibilis esset ipsa
sapietiasapientia. Ita enim
in Ecclesiastico habetur,
SapiẽtiaSapientia abscõditaabscondita, &
thesaurꝰthesaurus inuisus,
q̃quae utilitas in
utrisq;utrisque Quapropter & in. 1. Politic. Arist.
ostendit
hominẽhominem na|
turaliter esse ciuilem, sociabilémque, Iam uerò
uoluntas, cuius ornamenta sunt iustitia
& amicitia, deformis uerò omnino, ac uelut manca, extra hominum consortia sit necesse est: iustitia
quidẽquidem nisi à multitudine exerceri non potest: amicitia uerò, sine qua non
aqua, non igne, non sole (ut ait Cicero pluribus locis) utimur, & sine qua nulla uirtus est
secundum Aristo. sententiam: sine uitæ communicatione omnis periit. Et si constaret humana uita, & sibi sufficeret, tamen in solitudine non nisi iniocunda, & inamabilis esse posset nihil enim natura
solitariũsolitarium amat, omnésque, ut ait Aristo. natura ferimur ad
communicationẽcommunicationem. Si quis (inquit Cicero) in
cælũcælum ascendisset, naturámque mundi, atque syderum inspexisset
pulchritudinẽpulchritudinem, insuauis illi sine amico administratio foret. Quare &
TimõTimon ille Atheniensis, qui se instituto ab hominum communitate segregarat, inhumana, brutalí que
natura ab Aristo. 1. Politi. censetur, & inter feras huiusmodi homines ponuntur. Sicut enim
ait Augu. libro de amicitia. Ego enim eos non
tantùm homines, quàm bestias dixerim, qui
sic dicunt esse uiuendum, ut nulli consolationi sint, nulli etiam oneri uel dolori, qui nihil
delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis peruersitate
inferãtinferant,
amare nullum, amari à nullo curantes. Cùm
|
itaque humanæ societates propter
hũchunc finẽfinem cõstitutæconstitutæ sint scilicet ut alter alterius onera portaret, & inter omnes societates societas ciuilis
ea sit, in qua commodius homines necessitatibus subueniant: sequitur, communitatem esse
(ut ita dixerim) naturalissimam communicationem naturæ conuenientissimam.
quamquãquamquam
enim mutua officia sibi præstent, non
tamẽtamen familia una sufficiens est sibi, & maximè aduersus uim iniuriamq́ue propulsandam: quæ maximè ea uidetur & Cham, & Nemrod adduxisse, ut primi omnium homines in ciuitatem
cogerent, ut legitur Gen. 10.
Patet ergo quòd
* fons & origo
ciuitatũciuitatum rerumq́ue
publicarũpublicarum,
nõnon inuentum esse
hominũhominum, ne que inter artificiata
numerãdumnumerandum, sed
tanquãtanquam à natura profectum, quæ ad
mortaliũmortalium tutelãtutelam, &
conseruationẽconseruationem hãchanc rationẽrationem mortalibus suggessit, atque ex
eodẽeodem capite statutum
consequũturconsequuntur eundẽeundem esse
finem eandémque necessitatem
publicarũpublicarum potestatum. Si enim ad mortalium
incolumitatẽincolumitatem necessaria sunt
cõciliaconcilia & cœtus hominum,
societas nulla
cõsistereconsistere potest sine ui aliqua &
potestate gubernante, & prouidente.
idẽidem omnino usque utilitas est, & publicæ potestatis,
& communitatis, societatisq́ue. Si enim omnes æquales essent, & nulli potestati subditi,
unoquo que ex sua sententia & arbitrio in diuersitatem tendente, necessario distraheretur
|
respublica, dissolueretur ciuitas, nisi aliqua esset prouidentia, quæ in communi curaret consuleret que
cõmunicommuni bono. Omne enim
regnũregnum
in seipsum diuisum, desolabitur. Et ubi
nõnon est
gubernator (ut ait sapiens) dissipabitur populus. sicut corpus
hominũhominum in sua integritate
cõseruariconseruari non posset, nisi esset aliqua uis ordinatrix, quæ singula membra in usus aliorum
mẽbrorummembrorum, maximè in commodum totius hominis componeret: sane ita in ciuitate contingere necesse esset, si unus quisque pro suarum rerum utilitate solicitus esset, & unusquisque ciuis publicum bonum negligeret. Habemus igitur finalem, & potissimam causam potestatis
ciuilis, & secularis utilitatem, imò potiùs
ingẽtemingentem necessitatem, cui nisi dii repugnant. Efficientem
* uerò causam huius potestatis ex dictis facilè est intelligere. Si enim publicam potestatem ordinemus constitutam iure naturali, ius autem naturale Deum solum
actorẽactorem cognoscit: manifestum euadit, potestatem publicam à Deo esse, nec hominum conditione aut
iure aliquo positiuo contineri. Deus enim qui
omnia in sapientia fecit, quíque attingit à fine usque ad
finẽfinem fortiter, & disponit omnia suauiter, & cuius opera omnia ordinata sunt, ut ait
Apostolus: huius naturæ
cõditionisconditionis homines
constituit, ut nisi in societate uiuere non ualerent. imò (ut apud Ciceronem disserit Scipio)
|
nihil est illi principi Deo, qui omnem
mundũmundum
regit, & quicquid est in terris fecit, acceptius,
quàm concilia cuiusque hominum iure societatis, quæ ciuitates appellantur. Et si respublicæ societatés que iure diuino seu naturali sunt
cõstitutæconstitutæ, potestates, etiam sine quibus respublicæ stare non possent. Item de iure diuino
etiam, ut nullum dubium superesse possit, rationibus & testimoniis confirmabimus. Et
primò quidem Aristo. 7. Politico.
grauia & leuia à generante moueri asserit, non ob aliam
causam, quàm ob naturalem illam inclinationem quam habent à generante, & necessitatem ad motum. Si ergo Deus necessitatem
istãistam
atque inclinationem hominibus dedit, ut in
societate & sub alia potestate regente degere non possent, hoc ipsum deo actori acceptum referre necesse est. Que enim apud
omnes naturalia sunt, à Deo naturaliter sine
dubio sunt: qui enim dat speciem, seu formam
ut idem Aristo. ait, dat ad speciem seu formam
consequentiam.
QuamobrẽQuamobrem etiam Paulus admonet, Qui potestati resistit, Dei ordinationi
resistit. Constitutione
* ergo diuina respublica hanc potestatem habet: causa uerò materialis, in qua huiusmodi potestas residet iure
naturali & diuino, est ipsa respublica, cui de se
competit gubernare seipsam, & administrare
& omnes potestates suas in communi bene
|
dirigere. Quod sic probatur, Nam cùm de iure
naturali & diuino est aliqua potestas
gubernãdigubernandi rem publicam, & sublato communi iure positiuo & humano, non sit maior ratio, ut potestas illa sit in uno, quàm in altero, necesse est,
ut ipsa communitas sit sibi
sufficiẽssufficiens, & habeat
potestatem
gubernãdigubernandi se. Si enim prius quàm
in ciuitatem homines
cõuenirentconuenirent, nemo erat
aliis superior, non est aliqua ratio, cur in ipso
cœtu, seu
cõuentuconuentu ciuili, quisque sibi super alios potestatem uendicaret: maximè cùm quilibet homo iure naturali habet potestatem, &
ius defendendi se, nihil magis naturale quàm
uim ui repellere. Et certè non est aliqua ratio,
cur hanc potestatem respublica non obiiciat
circa suos ciuet tanquam in membra ad integritatem totius & conseruationem publici boni. Item
hominẽhominem occidere, est iure diuino prohibitum, ut patet in præceptis Decalogi: ergo
authoritas
occidẽdioccidendi oportet
ꝙquod sit iure diuino.
sed respublica, ut ex usu & consuetudine constat, habet authoritatem occidendi hominem:
ergo habet à iure diuino. Nec satis est dicere,
quòd ius diuinum non prohibet absolutè occidere hominem, sed occidere
innocentẽinnocentem: quia
conclusio est, quòd homini priuato non licet
occidere hominem, quamuis criminosum: ergo aliquam authoritatem habet respublica occidendi hominem, quam non habet priuatus
|
homo: & illa non potest esse iure positiuo, ergo iure diuino. Et quia hæc potestas principaliter est in regibus, quibus respublica commisit uices suas, de regio principatu & potestate
disputandum est. De qua non desunt aliqui,
etiam de numero Christianorum, qui
nõnon solũsolum
negant
regiãregiam potestatem esse à Deo, sed etiam
omnes reges, duces, principes, dicunt esse
tyrãnostyrannos, & huius libertatis esse prædones, adeò
infensi sunt omnibus dominationibus, & potestatibus, una duntaxat republica excepta:
qđquod
etiam probare conantur authoritatibus & rationibus. Et primò
quidẽquidem, quia homo
cõditusconditus
est in libertate. non enim in illo felici statu
innocẽtiæinnocentiæ quisquam dominus fuisset, nec
quisquãquisquam seruiuisset.
SecũdòSecundò, quia homini à principio dictum est, Dominamini piscibus maris,
& uolatilibus cæli. & rursus, Fecit Deus hominem ut præesset piscibus maris, &c. nec dixit hominibus. Tertiò, quia in lege naturæ inter cultores ueri Dei
nũquamnumquam legimus
aliquẽaliquem
principẽprincipem fuisse. Quartò, quia principatus
ortũortum
habuit à
tyrãnidetyrannide. primùm enim Nemrod qui
fuit à posteritate reprobata à Noë, accepit tyrannidem, qui fuit filius Cham. Genes. 10. nec
sancti doctores hoc sub silentio præterierunt.
Greg.
enim unum
cõtracontra naturãnaturam &
magnũmagnum dicit esse, uelle dominari
hominẽhominem,
cũcum naturali iure omnes homines sint æquales. & Isidorus,
|
Communis (inquit)
omniũomnium possessio, & una
libertas iuris naturalis est, propria uti libertate: quòd si ante legem
euangelicãeuangelicam regius potestatus prohibitus
nõnon esset, saltem Christianos
dicũtdicunt libertate donatos à Christo. Patet ex illo
loco, ubi dicit Dominus, Reges terrę à quibus
accipiunt
tributũtributum, à filiis suis, an ab alienis? respondit Petrus, Ab alienis. Ex quo, inquiunt,
certum est, Christianos
tributũtributum nõnon debere nisi
ratiõeratione scẽdaliscandali. Et
cõfirmaturconfirmatur per illud Apostoli, Nemini
quicquãquicquam debeatis, nisi ut uos
inuicẽinuicem
diligatis.
ItẽItem, nolite fieri serui hominum: empti
enim estis pretio magno. & rursus ad Ephesi.
Vnus Dominus, inquit, una fides,
unũunum baptisma. Non ergo licet nos Christianos principes
superinducere. Vnde homines factiosi, corrupti superbia, & ambitione, nihil mirum, si aduersus principes seditiones mouent. Ideo
* nos
eùm omnibus
sapiẽtibussapientibus meliùs dicimus, Monarchiam siue regiam
potestatẽpotestatem nõnon solũsolum iustãiustam
esse, & legitimam, sed dico reges etiam à iure
diuino & naturali habere
potestatẽpotestatem, & non ab
ipsa republica, aut prorsus ab hominibus. Et
probatur, Quia cùm respublica potestatem habet in reipublicæ partes, hæc
autẽautem potestas per
ipsam multitudinem exerceri non potest (
nõnon
enim commodè posset leges condere,
atq;atque edicta proponere, lites dirimere & transgressores
punire) necesse ergo suit, ut potestatis admini|
stratio alicui, aut aliquibus
commẽdaret̃commendaretur, qui
huiusmodi curam gererent: & nihil refert uni
aut pluribus
cõmendet̃commendetur: ergo potuit
cõmẽdaricommendari
potestas, quæ
eadẽeadem est, quæ reipub. Et authoritatibus probatur. Constat enim
regnũregnum nõnon esse
cõtrariũcontrarium iuri naturali, ut isti
putãtputant. ius enim naturale est immutabile, ut Aristo. probat. 5. Ethico. &
etiãetiam habet̃habetur in decretis. Nam si
regnũregnum esset
cõtracontra ius naturale, nullo seculo, aut ętate
iustũiustum
esse potuit. cuius
cõtrariũcontrarium esse
cõstatconstat ex ueteri
testamento, ubi
laudat̃laudatur Melchisedec Rex
SalẽSalem,
& Ioseph procurator regni Pharaonis, & exactor tributorum, & Iacob uir iustus
regionẽregionem
incolendãincolendam à Pharaone accepit, & Daniel cum
sociis suis constitutus est à Nabuchodonosor
præfectus prouinciæ: quod uti que uiri sancti
non admisissent, si regnum pro tyrannide reputassent. Et Deuteronom. 10.
ponũturponuntur leges,
& conditiones regibus, quibus regnaturi
erãterant
apud filios Israel: nec prohibentur regem sibi
cõstituereconstituere, sed tantùm ne sit alienigena, qui
cõstituendusconstituendus esset, & ibi præcipitur, ut stet sacerdotis præcepto, & decreto sub capitis etiam
pœna: nihil autem interest an sit sacerdos, aut
rex, dummodo eandem habeat potestatem. Et
Leuitæ constituuntur iudices, qui potestatem haberent uitæ & mortis. Et in libris Regum quidam reges ab ipso Deo constituti le
gũturguntur, alii eius præcepto præpositi: quod
utiq;utique
|
nũquãnumquam Dominus fecisset, si
cõtracontra ius naturale
fuisset. Et Machabæi, uiri fortissimi & sanctissimi ab
omnibꝰomnibus reputãturreputantur, qui
tamẽtamen suorũsuorum patrũpatrum principatũprincipatum aut
delatũdelatum susceperũtsusceperunt, aut iustis
de causis illud sibi
uindicauerũtuindicauerunt. Est uerò prorsus
absurdũabsurdum existimare aliquid esse
cõtrariumcontrarium
iuri naturali, aut diuino, quod rerum humanarum administrationi expedisset. Non itaque,
ut
sapiẽtersapienter ait Iob, Deus
tãquamtanquam timidus abiicit potestatem, cùm ipse sit potens, nec libertas euangelica (ut seditiosi homines imperitæ
plebis auribus suggerunt) regis potestati impedimento est. Vt enim alio loco ostenditur, nihil quod lege naturali licitum sit, Euangelio
prohibetur: atque in hoc maximè libertas
euãgelicaeuangelica consistit. Quare si ante
EuãgeliumEuangelium ciuitatibus reges sibi
cõstituereconstituere licebat,
nõnon est ęstimandum post Euangelium non licere. Et certe si reges, legitimi principes non essent,
nunquãnunquam Apostoli Christi nobis ut illis pareamus,
commendassent. Cùm enim Paulus ad Rom.
13.
nihil aliud agere uidetur. Omnis in quit anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et
iterum, Non est potestas nisi à Deo. & Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. & multa alia in hanc
sentẽtiamsententiam ad Timo. tertio. Admone, inquit, illos principibus & potestatibus subditos esse. Et Secundę Timo. 15. Obsecro autem primùm omnium fieri obsecratio|
nes pro regibus, & omnibus, qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam &
tranquillãtranquillam uitãuitam agamus. Et primæ 2. cap. Subiecti estote
omni creaturæ propter
DeũDeum, siue regi, &c. Videtur ergo quòd regia potestas sit non à republi. sed ab ipso Deo, ut catholici doctores sentiunt. Quamuis enim à republica constituatur
(creat enim respublica regem) non
potestatẽpotestatem,
sed propriam authoritatem in regem
trãsferttransfert,
nec sunt duæ potestates, una regia, altera communitatis. Atque ideo sicut potestatem reipublicæ à Deo & à iure naturali constitutam esse
dicimus, idem prorsus de regia potestate dicamus necesse est (quod satis consonum reipub.
uidetur)
cõsuetudineq́ueconsuetudineq́ue, quæ principes Dei,
non ministros reipublicæ appellat.
SalomõSalomon ait
enim, Per me reges
regnãtregnant. Et Dominus Pilato respondit,
NõNon haberes potestatem, nisi tradita esset de super, id est de cælo: errare uidentur authores concedentes reipublicæ potestatem esse de iure diuino, non autem regiam potestatem. Quòd si homines, uel respublica
nõnon
haberent potestatem à Deo, sed ex
cõditocondito omnes conuenirent, & pro bono publico uellent
potestatem contra se constituere, illa quidem
esset ab hominibus sicut est, quam religiosi
tribuũttribuunt abbati.
NõNon ita uerò est.
cõstitutaconstituta est enim
in republica
õnibꝰomnibus etiãetiam ciuibꝰciuibus inuitis potestas
seipsam
administrãdiadministrandi, in quo officio ciuiles re|
ges
cõstituticonstituti sunt. Sed dubitari potest, an
* ita
etiãetiam sit de potestatibus, quibus
infideliũinfidelium respublicę
gubernant̃gubernantur: scilicet an inter paganos sint
legitimi principes, & alii magistratus. Et uidetur
ꝙquod nõnon: quia si ex Christiano fieret quis infidelis, omni prorsus publica potestate, ut iura
dicũtdicunt,
priuat̃priuatur propter
infidelitatẽinfidelitatem: ergo cùm
eadẽeadem ratio
infidelitatis maneat ei, impediet
legitimũlegitimum principatũprincipatum, aut
potestatẽpotestatem. Et Richardus,
uir alioqui
præstãtissimipræstantissimi ingenii, in libro De paupertate Christi,
nõnon solùm
infidelitatẽinfidelitatem, sed
quodcunque mortale
peccatũpeccatum putat impedire
omnẽomnem potestatẽpotestatem, &
dominiũdominium, iurisdictionemq́ue
tãtam publicãpublicam quãquam priuatãpriuatam, & titulum, &
fundamentũfundamentum cuiuscunq;cuiuscunque potestatis credit esse
gratiãgratiam: cuius rationes prætereo, quia infirmiores
sunt, quàm ut declaratione
indigeãtindigeant. Nec omnino est
dubitãdũdubitandum quin apud ethnicos sint legitimi principes & domini, cùm Apostolus in
locis suprà dictis,
obediẽdũobediendum potestatibꝰpotestatibus & principibus & toto
tꝑetempore seruire præcipiat,
ꝗqui certè eo
tꝑetempore oẽsomnes erãterant infideles. Et Ioseph & Daniel,
paganorũpaganorum principes,
ꝓcuratoresprocuratores, et ministri
erãterant:
nec aut principes Christiani seculares aut ecclesiastici huiusmodi potestate & principatu
priuare possent
infideles, eo
dũtaxatdumtaxat titulo,
ꝗaquia
infideles sunt, nisi ab eis alia iniuria profecta
sit. Et
* tres quidem causæ publicæ potestatis
secularis rectè explicantur per definitionem,
|
quæ ab authoribus talis ponitur, Potestas publica est facultas, authoritas, siue ius
gubernãdigubernandi rempublicam ciuilem. Ex dictis facilè patet
probatio illius: quatenus ad publicam
potestatẽpotestatem spectat, ostendimus publicas potestates esse
à Deo, atque adeò iustas & legitimas: ex quibus sequitur probatio ultimę partis conclusionis suprà positæ, in qua dicebamus,
nullãnullam huiusmodi potestatem hominum
cõsensuconsensu abrogari posse. Si enim homo cedere non potest iuri & facultati se defendendi, propriis que membris ex commodo suo utendi: ergo nec etiam
potestati, cùm hoc illi naturali & diuino iure
competat. Itidem etiam respublica nullo modo potest priuari huiusmodi potestate tuendi
se, & administrandi aduersus iniuriam & suorum & exteriorum, quod sine publicis potestatibus facere
nõnon potest: atque ita si ciues omnes
in hoc conuenirent, & omnes has potestates
admitterẽtadmitterent, ut nullis tenerentur legibus, nulli imperarent, pactum esset nullum, & inualidum, utpote contra ius naturale. Ex superioribus infertur corollarium non contemnendum, his maximè, qui sub uno principatu &
regali degunt. Solent enim ciuitates, quæ sine
rege sunt, et populari
administratiõeadministratione regunt̃reguntur iactare
suãsuam libertatẽlibertatem. Et
corollariũcorollarium est, Quòd
*
nõnon
est minor libertas in regali principatu,
quam in
aristocratico & democratico. sic enim distin|
guit Aristo. tertio Ethico. principatus in Monarchiam & principatum unius,
AristocratiãAristocratiam
optimatum principatum, & Democratiam, id
est popularem seu multitudinis principatum.
Dico ergo non esse minorem libertatem in regali principatu, quàm in aliis. Probatur, Quia
cùm eadem sit potestas, ut suprà
probatũprobatum est,
siue in uno, siue in pluribus sit, & tantum uni
melius sit subiici
quãquam pluribus. (tot enim sunt
domini quot sunt superiores) ergo
nõnon est minor libertas ubi omnes uni sunt subditi, quàm
pluribus, maximè cùm ubi sunt plures dominantes, plures sunt qui potestatem ambiant: &
necesse est, ut seditionibus, & dissensionibus
respub. sæpe laboret propter illorum diuersas
sententias. Nulla enim fides regni sociis, ait
Poëta. Et Dominus per prophetam, Pastores
multi demoliti sunt uineam meam. Optimum
ergo
regnũregnum est unius, sicut totus orbis ab uno
principe & domino sapientissimo gubernatur.
SecundũSecundum corollariũcorollarium, quod ex superioribus
potest inferri, est, Quòd
* tota respublica potest puniri licitè pro peccato regis. Vnde si rex
iniustum bellum inferret alicui principi, potest ille, qui iniuriam accepit, prædari, & alia
iure belli persequi, & occidere regis subditos,
etiam si omnes sint innocentes: quia
postquãpostquam
rex à re publica constituitur, si quid ille insolenter committat, imputatur reipublicæ: tene|
tur enim respublica non committere hanc potestatem nisi ei, qui iustè exerceat, & utatur
potestate, aliâs periculo se committit.
TertiũTertium
corollarium, Nullum
* bellum est iustum, si
cõstatconstat geri maiori malo reipublicæ, quàm bono,
& utilitate, quantumuis aliunde suppetant tituli, & rationes ad
bellũbellum iustũiustum. Probatur, Quia
si respublica non habet potestatem inferendi
bellum, nisi ad tuendum se, resq́ue suas
atq;atque se
protegendum: ergo ubi ipso bello attenuatur
potiùs atque atteritur, quàm augetur, bellum
erit iniustum, siue à rege inferatur, siue à republica. Imò cùm una respublica sit pars totius
orbis, & maximè Christiana prouincia pars totius reipublicæ, si bellum utile sit uni prouinciæ, aut reipublicę cum damno orbis aut Christianitatis, puto eo ipso bellum esse iniustum.
ut si bellum Hispaniarum esset aduersus Gallos aliâs ex causis iustis
susceptũsusceptum, & alioquin
regno Hispaniarum utile: tamen cùm maiori
malo & iactura geritur Christianitatis, puta quia Turcæ occupant interim prouincias
Christianorum, cessandum esset à tali bello. Et hæc ad explicationem primæ conclusionis.