¶ Tertia conclusio, Principum
15
* leges & constitutiones ita obligant, ut trãsgressorestransgressores in foro conscientiæ culpæ rei sint: quam etiam uim parentum in filios, & maritorum in uxores habent præcepta. In hoc argumento, & pro materia huius conclusionis multa afferri possent, nec dictu indigna, nec inutilia, si tempus concederet. Sed ratione huius opportunitatis totam rem quàm paucis potero, expediãexpediam. Et primùm omniũomnium, sunt qui putant leges nullãnullam uim habere, ut earũearum trãsgressorestransgressores culpa in foro con|scientiæ teneantur, sed hanc solùm obligationem inducere, ut principes, & magistratus legum uiolatores iustè punire possint, negantq́ue subditos ad aliquid aliud coram Deo teneri: sicut plerique religiosi de suis constitutionibus dicũtdicunt, quòd obligãtobligant quidẽquidem ad pœnãpœnam, non ad culpam, nec sine ratione insaniunt, sed probant rationibus & argumentis non inualidis. Primò, Quia aliâs sequeretur, secularem potestatẽpotestatem esse spiritualẽspiritualem, si obligat in foro conscientiæ. Secundò, Quia finis reipublicæ & potestatis secularis est solùm aliquid temporale, puta pacificus status ciuiumq́ue conuictus: sed hoc nihil ad cõscientiamconscientiam: ergo. Tertiò, Quia esset omnino potestas secularis altera parte manca, si obligaret, posset absoluere, aut non posset. Quartò, Quia tũctunc puniret̃puniretur quis bis pro peccato: nam in hoc mundo punirẽtpunirent principes, in alio aũtautem Deus. Quintò, Non potest imponere pœnãpœnam spiritualem: ergo nec obligare ad culpãculpam, cum non uideat̃uideatur maior ratio de uno, quãquam de alio. Sextò, Nam uel est in potestate principis obligare ad culpam, aut non. si primum, cõtràcontrà, Quia prælati spirituales possunt non obligare, ut patet in religionibus. Si secũdũsecundum, quomodo ergo cõstabitconstabit quãdoquando uelint obligare, cum ipsi non explicẽtexplicent? Sed his rationibus non obstãtibusobstantibus, quas graues doctores mouerũtmouerunt, non uidetur mihi dubitãdũdubitandum quin leges ciuiles obligẽtobligent in foro cõsciẽtiæconscientiæ, cum | hoc apertè uideatur Paulus testificari ad Roma. 13. Necessitate subditi estote non solùm propter iram, sed propter cõscientiãconscientiam. Et Petrus dicit, Subiecti estote omni humanę creaturę ꝓpterpropter DeũDeum, siue regi quasi pręcellenti: quod etiãetiam uidet̃uidetur nullo modo posse intelligi, si leges obligarẽtobligarent solũsolum in foro cõtẽtiosocontentioso, & non in foro cõsciẽtięconscientię. Sed quoniãquoniam posset aliquis respõdererespondere, quod non sit idẽidem obligare in foro cõscientięconscientię, & ad culpãculpam, maximè cum religiosi cõfiteant̃confiteantur se teneri suis legibus in foro conscientiæ, quæ tamen culpãculpam non inducunt. Ideo dico etiãetiam, quod leges ciuiles obligant sub pœna peccati, & culpæ æquè ac leges ecclesiasticæ. Hoc probatur apertè ex dicto Pauli ad Roma. 13. Qui autem resistunt, inquit, ipsi sibi damnationẽdamnationem acquirunt. non autẽautem incurritur damnatio, nisi propter culpãculpam: ergo legum transgressores incurrunt corãcoram Deo ueram culpam. Ad maiorem autem declarationẽdeclarationem & confirmationem istorum, est aduertẽdumaduertendum, quod
16
* lex humana & diuina in aliquo differunt, & in aliquo conueniunt. Differunt quidem: nam lex diuina sicut à solo Deo fertur, ita à nullo alio, aut tolli, aut abrogari potest. Lex autẽautem humana sicut per hominem cõstituiturconstituitur, ita ab homine tolli, aut anullari potest. DifferũtDifferunt etiãetiam quia in lege diuina ad hoc quòd iusta sit, & per hoc obligatoria, sufficit uoluntas legislatoris, cùm sit ratione uoluntas. Vt autẽautem lex huma|na sit iusta, & possit abrogari, non sufficit uoluntas legislatoris: sed oportet quòd sit utilis reipublicæ, & moderata cum cæteris. ItẽItem etiam differũtdifferunt, quia diuina firmiùs, & intensiùs obligat. in multis enim casibus obligat lex diuina, ubi non obligat humana. Nec ego aliam differentiam satis uidere possem. Conueniunt autẽautem in hoc, quòd lex diuina constituit aliquid in esse & genere uirtutis aut uitii: ita, quòd eo ipso secundum quod lege diuina præcipit̃præcipitur, aliquid est bonum & officiosum, quod aliâs non esset: & eo quòd prohibet̃prohibetur, habet quòd sit malum, & uitiosum: quod aliâs non esset, ut exẽploexemplo de baptismo patet, & de confessione, & de aliis sacramentis, in quibus non est alia bonitas, quàm quòd sunt à Christo præcepta. Et usus carniũcarnium & alia quidẽquidem legalia in ueteri lege non habebãthabebant aliquid aliud uitii, nisi quod erãterant prohibita in lege. unde cõstatconstat, ut nullũnullum sit uitiũuitium, nisi quia prohibitũprohibitum in lege, nec uirtus, nisi quia pręceptũpręceptum uel laudatũlaudatum in lege. Tota enim bonitas uoluntatis humanæ, ut doctores firmiter probãtprobant, est ex cõformitateconformitate ad uolũtatẽuoluntatem & legẽlegem diuinãdiuinam, & omnis malitia ex deformitate ad legẽlegem diuinam prouenire, quæ est regula omniũomnium actuũactuum humanorũhumanorum. Ita etiam lex humana habet uim cõstituẽdiconstituendi aliꝗdaliquid in esse uirtutis, & eius cõtrariũcontrarium in esse uitii. Sic enim ꝗaquia ebrietas est ꝓhibitaprohibita in lege diuina, est intẽperãtiaintemperantia: ita ieiuniũieiunium | est opus uirtutis, quia eadem lege commendatur, & abstinentia à cibis quibusdam est uirtus, quia præceptum est humana lege. Et ne exemplum afferamus solùm de ecclesiasticis legibus, emere pecunia magistratuum est ambitiosum quia prohibitum lege humana. Item sericum induere, est luxuriosum solùm, quia prohibitum. supra terminum legis erogare in conuiuio, erit intemperãtiaintemperantia, quod ante legem potuit esse temperantia, & magnificentia. Nec quicquam interest quantùm ad hoc inter legem humanãhumanam & diuinãdiuinam. sicut enim meritum est in opere uirtutis, ita culpa in opere uitii. Ideo
17
* sicut lex diuina habet uim obligandi ad culpam, ita & lex humana. Quod ne uoluntate dictum uideatur, probatur sic, Lex humana est à Deo, ergo eodem modo obligat sicut diuina. Assumptum probatur, Nam non solùm opus Dei dicitur, quod se solo producit, sed etiam quod mediantibus causis secundis efficitur: ergo non solùm dicitur lex diuina, quãquam ipse solus sanciuit, sed etiam quam Dei potestate homines tulerunt: sicut leges PõtificũPontificum dicũturdicuntur non solùm quas papa per se tulit, sed etiam quas papæ authoritate alii inferiores tulerunt. ita enim uocantur papæ constitutiones uniuersitatum, & collegiorum, quas constat papãpapam non fecisse per se, sed alii eius authoritate condiderunt. Vel ut clariùs probetur, arguitur sic, | supposito quòd papa habet authoritatem condendi leges obligatorias in foro conscientiæ, si papa committerer alicui ut daret leges alicui communitati, præcipiens eis, ut obedirent, nónne præcepta Legati haberẽthaberent uim obligandi in foro conscientiæ? Ergo qua ratione cùm Deus dicat, Per me reges regnant, & legum cõditoresconditores iusta decernunt, quare decreta illorum non obligabunt similiter in foro consciẽtiæconscientiæ? Et ut apertiùs cõstetconstet, uidetur omnino absurdum, quòd si papa præcipiat, quòd in hac ciuitate obediãtobediant Cardinali legato, pręcepta Legati obligarent ad culpam, ut omnes fatentur. & cùm Christus pręcipiat parere principibus, negare principum legem obligaret ad culpam. Et tandem qui concedunt leges pontificum obligare ad culpam, negare nullo modo possunt, quin etiam leges ciuiles obligent. Ita Dominus constituit principes seculares ad gubernandam rempublicam secularem, sicut PõtificesPontifices ad spiritualem. Nec illico dictum Domini, Qui uos spernit, me spernit, non solùm ad ecclesiasticos, sed etiam ad ciuiles magistratus spectat: nec minus diligenter in scriptura commendatur obedientia principum secularium, quàm ecclesiasticorũecclesiasticorum. Nihil ergo interest quãtùmquantùm ad obligationem, quod tam humanæ sint leges, quàm diuinæ, sicut æquè uerum sacramẽtumsacramentum esset ab Apostolis, aut ab ecclesia condi|tum, si eam potestatem habuisset, acsi à Christo: nec minus obligabat lex uetus, quæ tamen per angelos fuit data, non à Deo per se, quàm obligat Euangelica ab ipso Christo per se ipsum data: & hoc pro certo tenendum. Dubitari autem potest
18
* ad quam culpam obligentur, ad mortalem, an ad uenialem solùm. Et quòd obligent ad mortalem aliquando, satis constare potest ex uerbo Pauli iam allegato. Qui autem resistunt, sibi damnationem acquirunt. Item Dathan, & Abirom deuorati sunt, quia restiterunt Moysi & Aaron: non autem puniuntur pœna mortis pro culpa ueniali. In cõtrariumcontrarium autem, quòd nũquãnumquam obligent ad mortale, uidetur. Nam si concurreret pręceptum diuinũdiuinum solùm ad ueniale obligans, cum quacunq;quacunque lege humana, potiùs oportebit transgredi legem humanam, quàm mentiri: si autem lex humana aliqua obligaret ad mortale, potiùs esset parendum illi, quãquam præcepto de ueniali, cùm mortale potiùs sit fugiendum. Respondetur ad hoc dubium graue ex paulo antè dictis. Dictum est, quòd quo ad uim obligandi idem est iudicium de legibus humanis & diuinis: ad considerandum autem quomodo, aut quantùm obligant humanę leges, oportet eas cõsiderareconsiderare, ac si essent diuinæ. Humana enim lex, quæ si esset diuina, obligaret ad ueniale, obligat etiam ad ueniale: & quæ | si esset diuina, obligaret ad mortale, obligat etiam ad mortale. Dictum est enim quòd quãtùmquantùm ad hoc nihil refert, eodẽeodem modo obligant, ac si essent latæ à Deo, licet non ita firmiter. Sic ergo inter leges diuinas aliquę obligãtobligant ad mortale, & aliquæ ad ueniale: ita etiãetiam humanæ aliquæ ad ueniale, aliquæ autem ad mortale obligant. Sed
19
* qualiter dignosci possit, quando obligent leges humanæ ad ueniale, & quando ad mortale, cùm lex ipsa ciuilis hoc non significet, imò nec legislator de hoc cogitauit quando condidit legem: respondetur, quòd nec in lege quidem diuina, & maximè naturali, semper significat, quod præceptum sit de mortali, & quod de ueniali, & inter ipsa mortalia non significatur grauitas alterius ad alterum, id est quod illorum sit grauius. Sicut enim dicitur, Non occides, ita dicitur, Non furtum facies, &, Non mentieris, &, De omni uerbo otioso reddenda est ratio: eadem ergo est regula, & ratio distinguendi grauitatem alicuius peccati. Tantum enim relinquitur cogitandum ex parte materiæ. Sicut in lege naturali & diuina illud æstimatur mortale, quod est contra honorem Dei, uel charitatem proximi, ut est blasphemia, homicidium: id autẽautem ueniale, quod est difforme rationi, & legi, non autem est contra honorẽhonorem Dei, aut proximi charitatem, ut uerbum otiosum, & alia | id genus. Sic etiam erit in legibus humanis. si enim aliquid statuatur, quod multùm expediat ad pacem ciuium, ad incrementum boni publici, ad honestatem morum: transgressio illius uidetur mortale peccatum. Si autẽautem quod instituitur, non sit adeò necessarium, sed uelut quoddam leue, erit ueniale. Exempla non ita sunt in promptu, sicut in legibus diuinis: sed potest accipi de tributo, quod uidetur omnino necessarium ad defensionem reipublice, & ad alia publica munia & opera: & ideo si quis non solueret, esset mortale, & ideo si nulla lex data esset à Deo, sed totam curam legum ferendarum mandasset hominibus, & esset lex ciuilis, Non occides, &, Non mẽtierismentieris: prima obligaret ad mortale, secũdasecunda ad ueniale. Sicut nunc cùm sunt diuinæ leges, ita si quis contra legem ciuilem uenaretur, aut indueretur bysso, non uidetur mortale. Alia exempla commodiora poni possent: nec enim pendet hoc ex uoluntate legislatoris, sed ex natura & qualitate rei, & materiæ. Ex quo patet quantus est error iuniorum quorundam theologorum, dicentium grauitatem peccatorum sumendam esse & cõsiderandamconsiderandam ex quantitate obligationis, cùm contrà omnino faciẽdumfaciendum sit. Nam quãtitasquantitas obligationis sumenda est ex quantitate materiæ, nec naturaliter scimus maiorem esse obligationẽobligationem de non occidendo, quàm de non | furando, nisi ex ipsa materia, & non econtrario. Nec oportet respicere, an illud, quod præcipitur, aut prohibetur, sit nunc, aut semel in magnum commodum, aut malum reipublicæ, sed quale sit, si communiter, aut ab omnibus, aut multis fiat. Si enim prohibetur ne quis pecunias extra regnum portet, quicunque exportant, peccant mortaliter, quamuis una exportatio parum noceat reipub. Sed quia si cõmunitercommuniter fieret, exhauriretur regnum. Ita lex communis obligat ad mortale. sicut una fornicatio parum nocet: sed si passim fieret, multùm noceret. Sed contra dicta arguitur uehementer. quia si ex parte materiæ est attẽdendaattendenda grauitas peccati: ergo lex non facit culpam. Si enim illa transgressio est in damnum reipublicæ post legem, ergo ante legẽlegem: ergo prius erat peccatum, & tam graue, sicut post legem. Respondetur primò, quòd lex non solùm obligat prohibendo, sed præcipiendo, & sic aliquid, quod ante legem erat bonum reipublicæ, non tamen necessarium, lex potest præcipere, & sic post legem transgressio illius erit peccatum, quod priùs non erat peccatum. Secundò dico, quòd, ut patet in exemplis primò positis, potest esse aliquid, quod sit ante legem malum in aliquo, & in aliquo non: post legem autem illud erit in omnibus malum: quia fuit ratio | sufficiens prohibendi omnibus, ut portarent sericum, uel auream uestem, erat quid prius malum in paupere nobili: post legem autem in omnibus, quia fuit sufficiens ratio prohibendi omnibus, licet nullum erat de se inconueniens, quòd aliquis de magnatibus haberet uestem auream, aut sericam. Sed adhuc superest dubium
20
*, Si rex uellet non obligare ad culpam, an posset? Respondetur, quòd non est dubium quòd possit sicut potest ecclesiasticus legislator, qui quandocunque facit aliqua statuta, sine quacunque obligatione, ut prælatus religiosorum inter fratres suos. Esset enim contra rationem dicere, quòd constitutiones prælati ecclesiastici non semper obligent ad culpam, & secularium non possint non obligare. Aliquando enim legislator, siue ecclesiasticus, siue secularis non uult in suis legibus exigere obedientiam debitam à subditis, sed simpliciter ordinat quid faciendum sit, dicens, & dirigens potiùs, quàm præcipiens: qualiter multa uidentur esse in legibus & pragmaticis ciuilibus, & ecclesiasticis: sicut non semper cùm petit pecuniam creditor, exigit tanquam uolens obligare.
Loading...