¶ Quæritur tandem,
21
* An leges ciuiles obli|gent legislatores, & maximè reges. Videtur enim aliquibus quòd non, cùm sint supra totam rempublicam, & nullus possit obligari nisi à superiori: sed certius & probabilius est, quòd obligentur. Quod probatur primò, Quia facit iniuriam reipublicæ, & reliquis ciuibus, si cùm ipse sit pars reipublicæ, non habeat partem oneris: iuxta personam tamen & suam qualitatem, & dignitatem. sed ista obligatio est indirecta, ideo aliter probatur. Nam eandem uim habent latæ leges à rege, ac si ferrentur à tota republica, ut suprà declaratum est. Sed leges latæ à republica obligant omnes: ergo etiam si ferantur à rege, obligant ipsum regem. Et confirmatur, Quia in aristocratico principatu senatusconsultum obligat ipsos senatores authores illorum, & in populari regimine plebiscita obligant ipsum populum: ergo similiter leges regiæ obligant ipsum regem: & licet sit uoluntarium regi condere legem, tamen non est in uoluntate sua non obligare, aut obligari, sicut in pactis. liberè enim quisquis paciscitur, pactis tamen tenetur. Ex omnibus dictis infertur corollarium, quòd ius gentium non solùm habet uim ex pacto ex conducto inter homines, sed | etiam habet uim legis. habet enim totus orbis, qui aliquãdoaliquando est una respublica, potestatẽpotestatem ferẽdiferendi leges æquas, & conuenientes omnibus, quales sunt in iure gentium. Ex quo patet, quod mortaliter peccant uiolantes iura gẽtiumgentium. Ex quo patet, quod mortaliter peccant uiolantes iura gẽtiumgentium, siue in pace, siue in bello: in rebus tamẽtamen grauioribus, ut est de incolumitate legatorũlegatorum, non licet uni regno nolle teneri iure gentium: est enim latum totius orbis authoritate.
Loading...