¶ Circa tertiam conclusionem dubitatur, Vtrum
22
* cessante ratione legis, cesset obligatio ut (exempli gratia) prohibetur lege, ne quis noctu telũtelum portet, & ratio eius est propter nocturna pericula, ego autem scio nullum esse cõtracontra me periculum, an sim in culpa arma ferendo. Respondetur dupliciter. Potest ratio legis cessare uno modo, Ratio propterquam lex lata est: ut si tempore belli prohibeantur arma ad Gallos deferri, tempore pacis lex non obligat: eadem ratio requiritur ut lex obliget, & duret, & ad hoc quòd feratur deficit. ergo ratio ad ferendum. ergo etiam ad conseruãdũconseruandum illam. Et confirmatur, Quia per easdem causas res corrumpitur, per quas generatur. ItẽItem si lex non est utilis reipublicæ, iam non est lex. SecũdòSecundò potest cessare ratio in particulari quo ad aliquem. Non ergo ad omnes absolutè, uel quoad plures, ut in casu posito, nihilominus etiãetiam | talis obligatur lege. Quia enim sequũtursequuntur sæpe pericula ex armis nocturnis, est sufficiẽssufficiens ratio ut omnibꝰomnibus prohibeat̃prohibeatur, aliàs lex nullius esset efficaciæ, cum unusquisq;unusquisque putaret legẽlegem non pro se esse positãpositam, sed propter alios: & ita in aliis præceptis non ratio particularis, sed utilis est attẽdendaattendenda. Dubitatur
23
* de TyrannorũTyrannorum legibus an obligent. Et uidetur quod non, cum non habeant potestatem aliquam. In contrarium est, Quia cùm respublica opprimatur à Tyranno, & non sit sui iuris, nec possit ipse ferre leges, nec iam antè datas exequi, si non pareret TyrãnoTyranno, iam respublica interiret. Certè uidetur, quod leges, quę sunt conuenientes reipublicæ, obligent, etiãetiam si ferantur à tyrãnotyranno, non quidẽquidem quia à tyrãnotyranno latæ, sed ex cõsensuconsensu reipublicæ, cum sanctius sit ut seruẽturseruentur leges à TyrãnoTyranno latę, quàm quòd nullæ seruentur. Et certè essent in apertam perniciem reipublicæ, si principes, qui non habent iustum titulum, occuparent regnũregnum, quòd nulla essent iudicia, nec aliquo modo possent malefactores puniri, aut coerceri, cum non sit tyrannus iudex legitimus, si leges eius non obligant.
Loading...