-
Vitoria: Relectiones Theologicae XII. Lugduni : Boyerius, 1557.
SVMMA.
-
1 Papa in quo genere decretorum aut canonum nihil
poßit immutare dispensando, & multo minus abrogando.
-
2 Concilium, si declarat aliquid esse de fide, aut de iure
diuino, quòd Papa in hoc nihil poßit declarare, aut immutare, maximë si tale ius spectet ad fidem, uel ad mores ecclesiæ uniuersalis.
-
3 Papa, quòd poßit dispẽsaredispensare in legibus, & statutis concilij generalis.
-
4 Summus pontifex, quòd non solùm poßit dispensare
in statutis cõciliorumconciliorum, sed in totum, & aliquando abrogare talem legem, uel statutum.
-
5 Papa non obstante decreto irritante concilij, quòd
posset dispensare in statutis eius.
-
6 Papa, quòd dispensando in legibus, & decretis, tam
conciliormmconciliorum, quàm aliorum pontificum, poßit errare, & grauiter peccare.
-
7 Papæ, quòd non liceat dispensare in legibus, & decretis conciliorum pro suo arbitrio, & sine causa rationabili, etiam ubi nihil continent iuris diuini.
-
8 Papa, quòd multo minus potest abrogare sine causa rationabili decreta conciliijconcilii, quàm in eis dispensare.
-
9 Lex aliqua etiam positiua, quòd posset esse in ecclesia, & fortè aliquæ tales sunt, in quibus expediret, ut
nunquam dispensaretur.
-
10 ConciliũConcilium quãdoquando, & in quo casu posset declarare, & determinare, & etiam statuere, ut in aliqua lege ecclesiastica nunquam dispensaretur.
-
11 Concilium quòd uidetur non posse errare in determinatione, quòd in aliqua lege ecclesiastica nunquãnunquam dispensetur.
-
12 Concilij facta determinatione, quòd nunquãnunquam in aliquæ
lege ecclesiastica dispensetur, an liceret nunquam Papæ dispensare in tali lege, & utrũutrum dispensando ex quæcunque causa, peccaret mortaliter.
-
13 Decretum si fieret à concilio, quòd in aliquibus legibus ecclesiasticis nũquamnunquam dispensaretur, quòd tale decretum non deberet apponi in multis legibus, sed solũsolum
in paucis, hísque grauißimis, & ualde necessarijs.
-
14 Decreto facto per conciliũconcilium, quòd in aliqua lege ecclesiastica nunquam dispensetur. Si, illo non obstante, PæPapa dispensaret, utrum teneret factum, esto quòd malẽmalem
faceret.
-
15 Papa sicut peccaret dispensans contra decretum concilij, quòd ita etiam peccaret petens dispensationem,
& utens illa, ostenditur.
-
16 Pontificis dispensationes, quòd sint in duplici differentia, & quæ sint.
-
17 Papa quid possit, aut quid non poßit, & c. quòd non
spectet ad subditos illud determinare, aut examinare,
| probatur.
-
18 Papæ mandatum, aut dispensatio, quòd non semper
obliget subditos ad parendum.
-
19 Papa si dispensaret, in quo casu subditi non tenerentur parere dispensationi.
-
20 Papa quòd non deberet ægre ferre, sed potius gaudere
quòd fieret aliquod decretum à concilio, quo caueretur, ut in aliqua lege ecclesiastica nunquam dispensaretur.
-
21 Papæ mandatis, an liceat resistere per appellationem
ad futurum concilium.
-
22 Pontificis mãdatismandatis resistere, & non parere, quòd non uideatur permittendum cuicunque priuato sua authoritate, etiam si huius modi mandata essent contra determinationem concilij.
-
23 Papa si facta declaratione, & decreto à concilio, contrarium mandaret, quid agendum.
-
24 Concilium, quando, & in quo casu posset conuocari, & congregari contra uoluntatem Papæ.
-
25 Concilium quæ maximè debeat cauere, si quando de decretum aliquod esset faciendum, ut Papæ authoritas
illibata conseruetur.
Loading...