PRO parte affirmatiua quæstionis arguitur, Quia concilium est super papam, ergo papa non potest immutare decreta illius. Consequentia patet, quia par in parem non habet imperium. c. innotuit. de electione. ergo multo minus inferior in superiorem. An|tecedens est communis sententia omnium Parisiensium, & multorum doctorum. Et confirmatur consequentia, Quia aliâs eadem ratione posset defendi, quod episcopus posset dispẽsaredispensare in legibus papæ, imò & in legibus conciliorum. si enim papa cùm sit inferior, nihilominus potest dispensare, aut abrogare legem cõciliiconcilii: ergo non obstabit etiam, quòd episcopus dato quòd sit inferior, non possit etiam dispẽsaredispensare. & confirmatur iterum, saltem recepta illa opinione de superioritate cõciliiconcilii, uidetur omnino sequẽdasequenda pars affirmatiua: sed illa opinio est probabilis, ergo etiam hæc. Confirmatur, Quia dato quod sint pares potestates, par in parem non habet imperium, ut in dicto c. innotuit. ergo non potest tollere quod concilium sanciuit. unde uidetur, quòd concilium in hac causa posset dicere Pontifici, quod Hebræi responderunt Moysi, Exo. 2.
Exod. 2.
Quis te constituit Iudicem super nos, & principem? Et summus Pontifex debet meminisse illius responsi Domini nostri, Quis me constituit Iudicem super uos? Luc. 12.
Luc. 12.
Loading...