¶ In cõtrariumcontrarium est, Quia dispensatio & abrogatio legis tempore & loco opportuno est pascere gregem. omnis enim actus iurisdictionis est actus pastoris. sed summus PõtifexPontifex est uniuersalis pastor, iuxta uerba proposita Iohan. 20.
Iohan. 20.
Pasce oues meas. Et in concilio Calcedonensi | acclamatum est Pontifici Leoni Apostolico œcumenico. i. uniuersali pastori. Et Matth. 18.
Matth. 18.
Quodcunque solueris super terram, &c. Sed dispensare est soluere obligationem. ergo. Notandum primò quòd (ut ponit Herbeus d. 47.) primò differẽtiadifferentia est inter abrogare, & dispensare, & interpretari, pro quo uide Syluestrum in uerbo papa. §. 16. Notandum secundò, quòd omnes doctores distinguunt, specialiter S. Tho. quolibeto 4. arti. 13. & multis aliis locis, quod duplex est genus canonum & decretorum, siue sint conciliorum, siue sint sanctorũsanctorum, patrum, & est unum genus canonum reuera de iure diuino, sicut quæ pertinent ad articulos & fidei, ad substantiam sacramentorũsacramentorum, aut qui necessariam habent connexionam ad legem diuinam seu naturalem, pertinentia ad bonos mores.
Loading...