¶ Et ut certo ordine ac more theologorum procedamus, sit prima propositio. In
1
* hoc genere decretorum aut canonum Papa nihil potest immutare dispensando, & multo minus abrogando. Conclusio est omnium theologorum absque controuersia, quidquid Canonistæ disputent. Et ponit eam sanct. Tho.
S. Tho.
in multis locis, ut in quotlibeto ubi suprà, & in primo sentent. d. 47. & in 3. senten. d. 37. uide uerba eius 1. 2. q. 97. ar. 4. ad tertium. & q. 100. artic. 8. & potest breuiter probari, quia ius na|turale est immutabile, & ut habetur in decretis d. 5. cap. 1. naturale ius semper permanet. & Esa. 24.
Esa. 24.
contra eos qui temere tentauerũttentauerunt immutare ius naturale, dicit quod transgressi sunt leges, mutauerunt ius, dissipauerũtdissipauerunt fœdus sempiternum, &c. Sed ius diuinum & positiuum habent eãdemeandem uim, sicut naturale, quia ius naturale non habet uim, nisi quia latum est authoritate diuina: aliâs non esset obligatoriũobligatorium, quidquid dicat Gregorius: cùm obligatio esse non possit nisi à superiori: ergo simpliciter in iure diuino non cadit dispensatio humana.
Loading...