¶ Pro maiori & breuiori declaratione argumentor contra istam propositionem. Primò, Papa potest dispensare in matrimonio rato non consummato, & insolubilitas matrimonii est de iure diuino: ergo potest dispensare. Maior probatur, Quia uotum solenne dirimit matrimonium, ut patet in c. ex publico. de cõuersioneconuersione coniugatorum. Sed uotum solẽnesolemne est de iure positiuo, ut patet in c. unico de uoto in. 6. ergo ius positiuum tollit ius diuinũdiuinum. Minor patet ex illo, Quos Deus coniunxit, homo non separet. Matth. 19.
Matth. 19.
& 1. ad Corin. 7.
1. Corin. 7.
Secundò argumẽtorargumentor, Papa dispensat in gradibus prohibitis iure diuino: ergo. Antecedens patet Quia accipere relictam fratris est prohibitum iure diuino, ut patet Leuit. 18.
Leuit. 18.
Vxorem fratris sui nullus accipiat. Et eodem modo accipere | amitam, uel materteram ibidem expressè prohibetur: & tamen Papa dispensat in istis: ergo. Tertiò papa dispẽsatdispensat in uoto saltẽsaltem simplici, ut patet ex usu, & in titulo de uoto & uoti redemptione: & tamẽtamen seruare uotum est de iure diuino, si quid uouisti, ne moreris reddere. displicet enim Deo infidelis & stulta promissio, Ecclesiastici 5.
Eccle. 5.
Idem expressè Deutero. 23.
Deute. 23.
Quartò papa dispẽsatdispensat cum bigamo, & homicida, sed tales sunt irregulares de iure diuino, ut patet 1. ad Timoth. 3.
1. Timoth. 3.
Oportet episcopum unius esse uxoris uirum, non percussorem, quod glossa, & omnes dicunt, quòd intelligitur de presbyteris: quod patet, quia statim subdit, diaconos similiter pudicos, nulla alia mentione facta de presbyteris. Confirmatur, Quia talis irregularitas non tollitur per baptismum, sicut aliæ irregularitates, ut doctores dicũtdicunt in 4. d. 27. ex authoritate Augustini, Ambrosii & omnium doctorum theologorum, & canonistarum. Et quòd possit dispensare cum bigamo, tenet sanctus Tho. in 4. distinctio. 27. quæstio. 3. articu. 3. & in quodlibeto 4. quæstio. 5. & doctores de bigamis capitu. nuper. & capitu. fina. &. d. 34. capitu. lector. gloss. dicit licitum in papa dispensare cum archiepiscopo Panormitano bigamo, & cùm homicida posse etiam dispensare. tenet Abbas in capitu. si dignum. & in capitulo. de homicidio, dicens | communiter hoc teneri per doctores: nec hoc dubitant theologi. Quintò, papa est uicarius Christi ex themate, Pasce oues meas: & ex illo, Quodcunque solueris super terram, &c. & habetur in cap. ter corporalia. de translatione episcopi. & in capitulo proximo. de homicidio in 6. Imò Paulus de omnibus Apostolis ait 2. ad Corinth. 6.
2. Cor. 6.
Pro Christo fungamur legatione. Et Dominus expressè, Qui uos audit, me audit, &c. Et sicut misit me Pater, ita & ego mitto uos. sed uicarius & delegatus potest quicquid potest principalis, nisi sit ei prohibitum specialiter, ut extra. de officio delegati, & officio uicarii, per totum. sed non inuenitur ubi sit prohibita dispensatio Papæ, ergo. Confirmatur, Quia Apostoli dispensauerunt in lege diuina, ut in baptismo, In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, ipsi baptizabant in nomine Iesu. Et Petrus occidit Ananiam & Sopphiram. Actu. quinto.
Act. 5.
Loading...