¶ Ad primum argumentum communis schola theologorum in 4. distinctio. 27. negat maiorem, scilicet quòd Papa possit dispensare: sed in contrarium sunt multi doctores canonistarum in d. c.. ex publico. & cùm illis Cardinalis CaietanꝰCaietanus
Caietanus.
in particulari opusculo super hoc: & nostris tẽporibustemporibus dicitur factũfactum à Clemente 7. sed nihil refert quam opinionem teneamus, | & canonistarum, consequenter oportet dicere, quòd insolubilitas matrimonii ante consummationem non est de iure diuino: & illa uerba Saluatoris intelliguntur & exponuntur de matrimonio iam consummato: quamuis aliter posset responderi, ut dicemus in solutione ad quartũquartum. Si uerò opinionem theologorum teneamus, quæ probabilior uidetur, quia aliâs partes per se possent dirimere matrimonium, & matrimonium sequens teneret, & infideles, &c. tũctunc ad rationem de ingressu religionis dicimus, quòd est de iure diuino, quòd professio dirimit matrimonium, quòd ius diuinum constat ex authoritate Dei, & & non ecclesiæ. Votum autem solenne est de iure positiuo quãtũquantum ad determinationem & modũmodum, puta qua ætate, & quo ordine, quo tempore, &c. Sed non quantũquantum ad substantiam suam. Ad secundum argumentum aliqui, ut archiepiscopus Floren. 3. q. titulo. 1. cap. 14.
Archiepiscopus Floren.
& Palud. in 4. d. 40.
Palud.
uidetur tenere, quòd in omnibus gradibus prohibitis in Leuitico papa non possit dispensare. & Hoc reputat Syluest.
Syluester.
probabilius. Sed oppositũoppositum uidetur probabilius, ut tenet Caieta 22. q. 154. arg. 9.
Caietanus
& determinatũdeterminatum fuit Romæ in his diebus in causa regis Anglię. & ideo hanc opinionem tenendo, respondetur ad argumenta, quòd præcepta ueteris legis, quæ non sunt de iure | naturali, omnia cessauerunt, nec habent obligationem plus præcepta iudicialia, quàm cæremonialia, ut omnes doctores tenẽttenent, & necessarium est tenẽdũtenendum: quod Paulus ita determinat ad Hebrę. 7.
Hebr. 7.
Translato enim sacerdotio, necesse & ut translatio Legis fiat, ut habetur in cap. translato de constitutionibus. & S. Tho. in 12. q. 103. ar. 3. probat enim Paulus, quòd sacerdotium Christi est aliud à sacerdotio ueteris legis, & per consequens quòd lex uetus expirauit: & idem probat ad Hebræ. 8. per hoc quòd Dominus uocat testamentum nouum: ex quo arguit Paulus, quòd antiquum testamẽtumtestamentum interiit. Dico ergo, quòd aliqui gradus prohibiti in Leuitico, non sunt de iure naturali. Imo Caietanus tenet, quòd nullus præter primum in linea recta. Ad tertium, proponitur quòd multi tenent, quòd papa non potest dispensare in uotis. Quia dispensatio, ut suprà diximus, est relaxatio iuris, obligatio aut uoti: certum est nunc de iure positiuo: ergo dispensatio uoti est relaxatio iuris diuini: quod uidetur durum. Vnde dicunt, quòd nunquam potest dispensare in uoto, nisi uel uotum ipsum fiat, aut sit illicitum & inutile, aut maioris boni impedimentum: hoc autem non est relaxare ius diuinum, sed interpretari, quod non est propriè dispensare. In illis enim casibus re uera tale uotum non est obligatorium | iure diuino. imò si constat, quilibet potest proprio arbitrio non implere uotum. Et huiusmodi sententiæ uidetur fuisse S. Thom. in. 22. q. 88. artic. 10. ad tertium
S. Thom.
, ubi diserte determinat, quòd non cadit dispensatio in uoto, nisi quia est simpliciter malum, aut inutile, aut maioris boni impedimentum. Imò hoc dicit esse propriè dispensatio. Et utinam hæc opinio non sit uera. In contrarium est communis opinio, scilicet quòd potest etiam tollere obligationem. Et probatur, Irritatio uoti est de iure positiuo, & non diuino: & certum est quòd ius positiuum dat licentiam parentibus usque ad certam ætatem: & tamen irritatio non interpretatur, sed tollit obligationem uoti. Et tunc ad argumentum respondent aliqui, quòd duplex est ius diuinum, quoddam absolutum & independens, quod non supponit actum humanum, ut præceptum de baptismo, de eucharistia, quo omnes obligantur, nec eius obligatio pendet ex humano actu, aut iudicio. Aliud est dependens ex humano actu, quod scilicet non obligat nisi mediante actu humano. nullum enim ius diuinum obligat ad ingrediendum religionem, sed si quis promittat eam, obligatur iure diuino implere promissum. Ex qua distinctione respondeo ad argumentum, quòd in iure diuino non dependenti non potest papa dis|pensare, sed bene in iure diuino dependenti. quia habet potestatem tollendi id quod hominis potestati inditũinditum est. Probabilis est iste modus respondendi, sed qui possit tamen impugnari. Melius tamen uidetur respondere ut respondet S. Thom. in 22. q. 88. artic. 10. ad secundum, ubi sic arguit. In iis, quæ sunt in lege naturæ, & in præceptis dominicis non potest per hominem dispensari, & præcipuè in præceptis primæ tabulæ. Sed implere uotum est de lege naturæ, & lege diuina, ut suprà probatum est. ergo in uoto dispensari non potest. Respondetur quòd sicut de iure naturæ tenetur implere præceptũpræceptum & uotũuotum, ita & ex iisdẽiisdem tenetur obedire superioris legi & mandato. Et tamẽtamen cùm dispensatur in aliqua lege humana, non fit ut legi non obediatur, quod est cõtracontra legem naturæ & mandatum diuinum: sed fit, ut quod erat lex, non sit lex in hoc casu: ita etiam authoritate superioris dispensantis fit ut hoc quod continebatur sub uoto, non contineatur in quantum determinatur in hoc casu hoc non esse congruãcongruam materiãmateriam uoti. Et ideo pręlatus sic dispensans, non dispensat in præcepto iuris naturalis, sed determinat id quod cadebat sub obligatione deliberatiõisdeliberationis humanæ: quod non potuit omnia aspicere, iam non cadat. unde patet, quod S. Tho. facit idẽidem iudiciũiudicium de uoto et de lege humana, ita ut talis obligatio sit qua|si peculiari legi quòd iste obligetur: & ita dispensatio in uoto est dispensatio in actu humano. Itaque uidetur quòd duplex sit obligatio, diuina & humana. Humana etiam est duplex, ex lege, & ex uoto. Aliter potest dici, quod in uoto non sit nisi promissio quædam. Idem uidetur dicẽdumdicendum de hac promissione, & de aliis. qui enim ꝓmisitpromisit aliquid, tenetur seruare promissum de iure naturali, ut S. Tho. dicit in 22. q. 88. ar. 3. ad 1. in promissione autẽautem humana potest ille, cuiꝰcuius interest, remittere & liberare promittentem à redditione promissi. hoc autem non est abrogare, uel dispensare in lege diuina, & per consequens nec si superior in hoc dispensat, est dispẽsaredispensare in lege diuina, & si Deus ipse remitteret uotum, non esset dispensatio in lege diuina de impletione uoti. Ita ergo quia papa habet uices Dei, potest remittere debitum ex rationali causa, nec ex hoc dispensat in lege diuina. CõfirmaturConfirmatur, Episcopus potest dispensare in uoto, ut certum est, & sic dato, quòd disputetur de Papa, non dubitatur quando episcopus non possit dispensare in lege diuina. Et sic propter dispensationem uoti non oportet dicere, quòd Papa possit dispensare in lege diuina. Ad quartum breuiter & faciliter respondetur, quòd in scriptura sacra sunt aliqua præcepta & mandata iuris diuini, idest authoritate diuina lata, quamuis promulgata | ab Apostolis, sicut de extrema unctione dicunt doctores, quòd est sacramentum iuris diuini, sed promulgatum Iacobi 5. Et Apostolus 1. ad Corinth. 7.
1. Corin. 7.
Iis qui matrimonio sunt iuncti, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem à uiro non discedere. Alia sunt statuta ab Apostolis ipsis, ut Paulus ubi suprà, Nam cęteris dico ego, non Dominus, si quis habet uxorem infidelem, & hęc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et non est dubitandum, quòd Apostoli multa disposuerant sua authoritate, sicut nũcnunc põtificespontifices faciũtfaciunt. Et Pau. 1. ad Corinth. 11.
1. Corin. 11.
Cùm uenero, cætera disponãdisponam. Et in his cum par in parem non habeat imperium, non est dubitandum quin successores Apostolorum habeant authoritatem dispensandi huiusmodi, ut sunt statuta de bigamis, homicidio, & de utroque. Patet primò, Quia irregularitas illorum non est de iure naturali absolutè, ut constat: in noua autem lege non sunt præcepta negatiua, aut prohibitiua, nisi iuris naturalis, ut docet S. Tho. 12. q. 108. art. 1. & ideo dicitur lex libertatis Iacobi 1. & 2. & irregularitas homicidii tollitur per baptismũbaptismum. d. 5. capit. si qui per baptismum. secundum InnocẽtiumInnocentium, Gofredum, & Gullielmum, & omnes theologos, in 4. d. quòd si esset de iure naturali aut diuino, tolli non posset. Et propterea si homicida, aut bigamus ordinaretur etiãetiam | absque dispensatione, manet ordinatus, & recipit characterem, ut Doctores determinãtdeterminant in 4. Sed illa irregularitas non est de iure diuino, aliâs non teneret factum. sic si mulier ordinaretur, non teneret ordinatio, nec ualeret. & sic papa potest dispensare, cùm sit de iure positiuo. Confirmatur, Illa quæ constituta sunt ab Apostolis, non sunt de iure diuino: quod etiãetiam in concilio Apostolorum Actuum 15. dicitur, Visum est Spiritui sancto & nobis, nihil ultra imponere uobis quàm hæc necessaria, ut abstineatis ab immolatis simulachrorum & sanguine, & suffocato. Iam nulla est: non potuisset autem cessare si fuissent de iure diuino: ergo. Ad quintum respondetur, quòd uerum est, quòd Papa est uicarius & legatus Christi. & nego consequentiam: non ergo infertur, Est uicarius Christi, ergo potest quicquid potest Christus: nec unquam aliquis tribuit hanc licentiam papæ. & ad probationem respondetur, quòd econtrario uicarius non habet quod non prohibetur, sed solùm quod conceditur. Christus autem non concessit solutionem aut relaxationem mandatorum suorum, sed solùm ministeriorum dispensationem illorum, ut ait Apostolus 1. ad Corin. 3.
1. Cor. 3.
Quid igitur est Apollo, quid uerò Paulus? ministri eius, cui creditis. & capitu. 4.
1. Corin. 4.
Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, & dispensatores, | &c. & officium Apostolorum Paulus semper uocat ministerium, & 2. ad Corinth. 6.
2. Cor. 6.
In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros. certè si quis mandata eius relaxaret, non se haberet sicut dei minister, sed sic æqualis, aut superior. Item permissum est Pontifici remittere peccata, non autem relaxatio mãdatorummandatorum contra præcepta. Et 1. ad Corin. 3.
1. Corinth. 3.
Fundamentum aliud nemo ponere potest, præter id, quod positum est Iesus Christus, id est fides & lex. Illud oportet, ut maneat immutatum, & illibatum, prælati autem possunt ædificare, aurum, argẽtumargentum, lapides pretiosos. Et tunc diceretur rectè, Obedire oportet plus Deo quàm hominibus. Item, NunquãNunquam fuit talis authoritas dispensandi in minimo præcepto cæremoniali, tamen erant pontifices gubernatores ecclesiæ: & ad hoc facit illud, Vnum iota, aut unus apex non præteribũtpræteribunt à lege, donec omnia fiant. ItẽItem ratione, Quia dispẽsatiodispensatio in lege spectat solùm ad legislatorem, uel cui specialiter commiserit. sanctus Tho. 12. q. 97. ar. 10. ad tertium. manet ergo conclusio tanquãtanquam certa & firma, &c. quòd in primo genere præceptorum concilii, scilicet quæ sunt iuris diuini, Papa non potest dispensare. & totũtotum cõfirmaturconfirmatur ex. c. cotracontra. 25. q. 1. ubi Zozinus papa dicit, Contra statuta sanctorum Patrum cõderecondere aliquid aut immutare nec huius quidẽquidem sedis pōtpotest authoritas. IdẽIdem ha|betur in capitulo, cùm ad monasterium. de statu monachorum.
Loading...