¶ Quarta propositio, Summus
4
* Pontifex non solùm potest dispensare in statutis concilio|rum, sed in totum, & aliquando abrogare talem legem, uel statutum. Hæc patet ex præcedenti & eius probatione. Quia aliquando expedit abrogationem alicuius legis ad rectam gubernationem ecclesiæ, ut in capitu. non debet. de consanguinitate & affinitate. & in capitu. alma mater. de sententia excommunicatio. unde cum concilium generale congregari ex toto orbe difficilè possit, oportet quòd sit in ecclesia aliqua potestas, quæ hæc possit. Et confirmatur tertia & quarta conclusio. Non enim uidetur, quin summus PõtifexPontifex possit, quod potest sola consuetudo. sed consuetudo rationabilis potest tollere statuta conciliorum, ut patet Actuum 15.
Act. 15.
CõstitutumConstitutum fuit, ut Christiani abstinerent à suffocato, ab immolato & sanguine. Visum est, inquit, Spiritui sancto & nobis, nihil ultra imponere uobis oneris, quàm hæc necessaria, ut abstineatis uos ab immolatis simulachrorũsimulachrorum, & sanguine, & suffocato. Et hoc fuit obseruatum in ecclesia, non solùm à conuersis ex Iudæis, sed etiam à Gentilibus per multos annos, non solùm tempore Apostolorum, sed multo póst. ut patet ex Tertulliano in Apologetico capitu. 9. imò expressè in concilio Gangrensi, quod fuit post Nicenum (ut habetur d. 70. capitu. si quis carnem.) habetur inquam quòd | non licet uesci sanguine, aut suffocato: tamen sola consuetudo abrogauit illud præceptum, nusquam enim legitur reuocatum. unde apud Græcos, apud quos perseuerat consuetudo, fortasse adhuc obligat obligatio. Quid ergo obstat, quin aliquis summorum Pontificum aduertens iam illud præceptum non esse necessarium, abrogaret illud, quantumcunque esset latum à concilio Apostolorum? Hanc conclusionem tenent non solùm doctores, qui sequuntur sententiam, quòd papa est supra concilium, sed & tenentes contrariam opinionem. Vnde Panormita.
Panormitæ.
in capitu. significasti. de electione, ita tenet. & est sententia uniuersalis Iohan. Andr.
Iohan. And.
quòd potest tollere, & mutare statuta concilii, in capitu. statutum. de rescrip. Nec certè de his duabus conclusionibus posset quis rationabiliter dubitare, nec posset quis nisi magna temeritate affirmare, si Papa ex rationabili causa dispenset in ieiunio quadragesimæ, uel abstinentia carnium, quòd non teneat dispensatio: tamen illa sunt ex statutis conciliorum.
Loading...