¶ Sed dato quòd absolutè ita sit, tamen restat magnum dubium, Vtrum saltem si concilium prohiberet dispensationem, & addat decretum irritans, si secus fieret, utrum saltem si in tali lege possit dispen|sare papa. De qua q. primò tenendo, quòd papa est supra concilium, uidetur quod non possit dubitari, quin hoc possit: quia si par in parem non habet imperium, multo minus inferior in superiorem. Sed tenendo alteram partem, prima facie etiam uidetur, quòd sequatur, quòd si concilium hoc prohibet, quòd papa non possit. Ista q. fuit agitata in concilio Basilien. in quo fuerunt quidam theologi, & iurisperiti, qui contendebant, quòd si in aliquo statuto concilii addatur decretum irritans, quòd papa in tali statuto non possit dispensare: & si tentaret hoc facere, nihil faceret. Contra quos Cardinalis de Turre fecit opusculum, quod uocauit De decreto irritante, in quo contrarium illius sententiæ contendedat ostendere. sed illum librum ego inuenire non potui, sed tamen pro nostra sententia respondeo ad hoc dubium, secundum utranque opinionem, siue teneamus quòd concilium est supra papam, siue contrarium. Et sit quinta propositio. Non
5
* obstante decreto irritante concilii, papa posset dispẽsaredispensare in statutis eius. Hoc probatur primò, Quia cessante tali decreto, papa habet talem potestatem ex officio suo ad dispensandum in statutis conciliorum: sed concilium non potest limitare potestatem papæ, uel officium papæ: ergo non obstante tali decreto potest. Et confirmatur, Quia papa non | habet potestatem dispensandi ab ipso concilio. totam enim potestatem habet ab ipso iure diuino: ergo conciliũconcilium non potest auferre ei illam potestatem. Item: cùm conciliũconcilium possit illãillam authoritatem dispensandi committere alicui episcopo, si posset auferre à papa, iam esset necessaria aliqua potestas maior papa, ut supra arguebamus. Et confirmatur, Quia papa iam non esset uniuersalis pastor, si esset aliquis actus iurisdictionis, in quem papa non posset, scilicet talis dispensatio, que fieri quidem posset, sed non à papa. Item eadem ratione concilium posset prohibere, ne papa posset dare indulgẽtiasindulgentias, uel absoluere ab excommunicatione pro tali crimine, uel tali, uel aliam quamcunque partẽpartem iurisdictionis adimere: quod esset absurdum. iam enim non esset papa. Consequentia autem patet, Quia si possit adimere istũistum actum iurisdictionis, quare non quamcunque alium? Itaque puto falsum & periculosum dicere, quòd ratione decreti irritantis tolleretur à papa potestas dispensandi. Gerson autem Cancellarius ParisiẽsisParisiensis 1. parte trac. 3. determinatione, quòd concilium generale potest limitare usum potestatis papalis certis legibus. ut non possit uel dispensare, uel abrogare decretum conciliorum. imò aliquem ex rationabili causa auferre ab obedientia papę: & multa in hãchanc sententiam tradit. Sed ille doctor per omnia | fuit infestissimus authoritati summorum PõtificũPontificum, & multos alios infecit suo ueneno: parũparum enim differt à schismate eius sentẽtiasententia de authoritate papæ. ItẽItem potest argui. Vel enim leges cõciliiconcilii exẽptęexemptę sunt à papa, uel non. Si non sunt, ergo non obstante quocunque decreto papa poterit dispensare. Si sunt exẽptęexemptę, ergo etiam si non abiecerint decretum tale, erunt exemptæ, & papa non poterit dispẽsaredispensare. Probat̃Probatur, quia leges diuinę sunt exemptę ab humana iurisdictione: etiamsi nunquam sit prohibita dispensatio, tamen nulla potestas humana potest in illis dispensare: & episcopus non potest dispẽsaredispensare in legibus papæ, quia est inferior, nec opus est alia prohibitione. Et profectò si ita est concilium supra papam, sicut supra episcopos, oportet dare aliquam rationem quare episcopus non potest dispensare in statutis conciliorum, & potest papa. Panormi. in tractatu de cõcilconcil. Basilien. numero 18. contendit, quòd papa in iis quæ pertinent ad salutem, & generalẽgeneralem statũstatum ecclesiæ, non potest contra statuta conciliorum uenire. citat ad hoc Archidia. in c. sic 40. d. in quo cap. dicit Gregorius se suscipere quatuor concilia principalia, sicut sancti EuãgeliiEuangelii quatuor libros: ex quo arguit, quòd sicut papa nihil potest immutare circa contenta in EuãgelioEuangelio, ita nec circa decreta cõciliorũconciliorum.
Loading...