¶ Erit ergo septima propositio, Non
7
* licet papę dispẽsaredispensare in legibꝰlegibus et decretis cõciliorũconciliorum pro suo arbitrio, & sine causa rationabili, etiãetiam ubi nihil cõtinentcontinent iuris diuini. Probat̃Probatur, Quia leges humanæ & cõciliorũconciliorum maximè sunt necessariæ ad gubernationẽgubernationem & administrationẽadministrationem ecclesiæ: ita ut sine illis nec ius ꝗdẽquidem diuinũdiuinum seruari possit. Ergo si papa per irrationabiles & temerarias dispẽsatiõesdispensationes tollat uel omnino, uel ex magna parte legũlegum obseruationẽobseruationem: hoc necesse est, ut uergat in detrimẽtũdetrimentum magnũmagnum ecclesię. ergo non potest hoc papa facere sine graui peccato. AntecedẽsAntecedens autẽautem patet, Si quis imaginet̃imaginetur ecclesiãecclesiam sine legibꝰlegibus humanis, intelliget profectò magnãmagnam cõfusionẽconfusionem & inordinationẽinordinationem, scilicet uidebit nullo pacto cõstareconstare, nec fidẽfidem, nec religionẽreligionem Chri|stianam. cùm enim de iure diuino non sit determinatum tẽpustempus ad susceptionem sacramẽtorumsacramentorum, & de confessione, & eucharistia, imò baptismo, item nec ratio sacrificii, & totius cultus diuini: nulla ratio administrationis defendi posset in ecclesia sublatis legibus humanis, & esset intolerabilis deformitas, si quilibet uiueret suo arbitrio, etiam inter terminos iuris diuini. Et confirmatur, Quia non sunt minus necessariæ leges ad administrationem ecclesiæ, quàm ciuitatis: sed res publica, siue ciuitas, non potest esse sine legibus humanis, ut constat: ergo nec ecclesia. Nec sine causa Paulus ad Roma. 13.
Roma. 13.
inquit, quòd qui legibus humanis resistunt, damnationem sibi acquirunt. Et sic Isidorus
Isido.
dicit, Factæ sunt leges, ut earũearum metu humana coërceretur audacia, tutaꝗtutaque esset inter improbos innocentia. Et Aristo. 1. Rhethori.
Aristo.
quod melius est omnia ordinari lege, quàm dimittere iudicum arbitrio. Secundò probatur, Quia si leges debent fieri pro bono communi (debet enim lex nullo priuato commodo, sed pro utilitate omnium conscribi. c. erit autem lex. 4. d. ut ait Isidorus) ita etiam dispensatio, quæ est quasi lex quædam, debet habere rationem boni communis, aliâs erit dissipatio, & non dispensatio. Tertiò, Talis dispensatio esset in iniuriam aliorũaliorum: ergo non est licita. Antecedens patet, quia una conditio legis est, | quòd sit æqualis, non autem esset æqualis, si sine causa rationabili aliquis eximeretur à lege, alii autẽautem lege premiarẽturpremiarentur: quod fit per temerarias & uoluntarias dispensationes. ergo illud est illicitũillicitum. CõfirmaturConfirmatur, Quia lex uel est ipsum ius, uel ius est effectus legis: unde & secũdùmsecundùm diuersas leges dicitur ius naturale, ciuile, canonicũcanonicum. sed ius, & æquum, siue ęquale, idem est. ergo oportet omnino, quòd lex sit æqualis. Et confirmatur hoc, Quia si in principio legis sine causa rationabili cęteris omnibus paribus legislator imponeret legem aliquibus, alios autem eximeret: faceret illis iniuriam. ergo eadẽeadem ratione, imò multo magis post legem latam. Quartò, Non licet papę dispensare in propriis legibus sine rationabili causa, ergo nec in legibus concilii. Antecedens patet, Quia non potest ipse eximere alios. Assumptum probatur, Quia dato, quòd princeps non sit subditus suis legibus quãtumquantum ad pœnam, uel quantum ad uim coactiuam, tenetur tamẽtamen quantum ad uim directiuam, & in foro conscientiæ tenetur uiuere secũdumsecundum illas. quia (ut dicitur extra. de const. cap. cùm omnes.) quod quisque iuris in alterum statuit, ipse debet uti eo. Et Sapientis dicit authoritas, Patere legem, quam ipse tuleris. Vnde Matth. 21.
Matth. 21.
improperantur scribæ à Domino, quòd dicunt, & non faciunt: & quòd aliis onera grauia imponunt, ipsi au|tem nolunt digito mouere. unde & S. Tho. 12. q. 96. ar. 5. ad 3.
S. Tho.
dicit quod quantum ad dei iudiciũiudicium princeps non est à lege solutus. Et hoc non solùm est uerum ratione scandali, uel quia esset causa infirmitatis legum: sed de per se. faceret enim iniuriãiniuriam aliis, cùm ipse princeps est membrum rei publicæ. Facit enim iniuriam non ferendo partem oneris sine iusta causa. lex autẽautem digna uox. C. de legib. ubi dicitur, quòd princeps non tenetur suis legibus. intelligitur quantum ad uim coactiuam.
Loading...