¶ Octaua propositio, Multo
8
* minus poterit abrogare sine rationabili causa decreta concilii. Ista patet, quia magis est abrogare, quàm dispensare: imo ex hoc iterum fingit argumentũargumentum pro septima conclusione. Quia non licet papæ abrogare, ergo nec ita passim & sine rationabili causa licet dispensare. Antecedens est notum apud omnes, maximè illa decreta, quæ spectãtspectant ad uniuersalem statum ecclesiæ, uel ad bonam administrationem religionis, & morũmorum in ecclesia. Nullus enim concederet, quin papa grauiter delinqueret, si derogaret omnino legibꝰlegibus de gradibus prohibitis ad matrimoniũmatrimonium. Item de irregularitatibus, ut de bigamia, & de homicidio. Probatur autem consequentia clare. Quia si passim cum omnibus petentibus dispensaret, iam nullus esset effectus legis, & frustra | lata esset lex. Quid enim iuuasset prohibuisse bigamos à sacerdotio, si omnes bigami, qui uolunt, promouentur? & similiter homicidę? Lex enim lata est, ut ita non fierent, non ut fierent cum licentia. & ideo si quis aduertat, intelliget esse peruersissimam licentiam istarum dispensationum. Nam legum natura hæc est, ut regulariter quidem, & ut in plurimum lex obseruetur: dispensatio autem fiat rarò, & in casibus peculiaribus. est enim, ut doctores omnes dicũtdicunt, dispẽsatiodispensatio quasi quędãquędam interpretatio iuris in casibus, quos legislator uidere non potuit. Per istas autem dispensationes fit omnino contrario modo, ut lex quidem quàm rarissimè seruetur, dispensatio autem fiat regularis, ut in plurimum. Nullus enim est, qui uelit contrahere cum consanguinitate, qui non obtineat dispensationem: nec bigamus uult promoueri, qui non dispensetur, nec etiam homicida, aut saltem mutilator. Et ita de aliis penè legibus omnibus positiuis. Itaq;Itaque si quis non cõtrahitcontrahit cum consanguinea, non est ratione legis, sed quia non cupit, uel non placet. Et si quis consideret, intelliget, quod si tollatur lex de impedimẽtisimpedimentis matrimonii, uel irregularitatis, non plures tales contrahent, aut, promouebuntur quàm tunc faciũtfaciunt per dispensationẽdispensationem. nunc enim solùm seruãtseruant legem qui uolunt, uel for|tè pauper aliquis, qui non habet unde possit dispensationem procurare, quod iterum est alia species iniurię, ut pauperes excludãturexcludantur, diuites admittant̃admittantur, nulla alia causa posita. Atque adeo sunt ueræ 7. & 8. conclusiones, ut Caie.
Caieta.
in apologia de potestate papæ dicit, quòd non solùm decreta concilii generalis, sed nec prouincialis papa potest licitè abrogare, aut super eis dispensare, sine rationabili causa. ubi etiãetiam tenet, quòd decreta concilii obligant papam in foro conscientiæ. cui in hac parte eo magis credendum est, quia fuit semper fautor & studiosus potestatis pontificiæ, quam etiam eo tempore sanctum concilium defendit. Et istæ conclusiones sunt communiter doctorum, & expressè tenet Sylue.
Syluest.
in uerbo, papa. §. 15. & in uerbo, concilio. §. 2. & est expressè ex mente sanct. Tho.
S. Tho.
12. & 22. & contra impugnantes religionem. & Panor.
Panormi.
in c. non debet. de consan. & affinitate.
Loading...