¶ Nona propositio, Aliqua
9
* lex etiam positiua posset esse in ecclesia, & forte aliquæ tales sunt in quibus expediret ut nunquãnunquam dispensaretur. Probatur, Quia (ut dictum est) ius diuinum aut nullo modo, aut uix obseruari potest sine aliquibus legibus humanis. ergo aliquæ leges humanæ sunt tam utiles, imo penè necessarię ad obseruationẽobseruationem Christianæ religionis, ut uniuersalis obseruatio illarũillarum sit ualde utilis | ecclesiæ. & econtrariò etiãetiam si aliquãdoaliquando uideat̃uideatur dispensatio rationabilis, tamen multo utilior esset ĩuiolabilisinuiolabilis obseruatio legis, quàm ut aperiatur ianua ad dispensationes. Exemplum est de statuto, capit. omnis utriusque sexus. de pœnitentia & remissione. quod licet sit de iure diuino quantum ad confessionem, & communionem, tamen quantum ad tempus est de iure positiuo: non est dubium quin melius sit, quòd nunquàm in eo dispensetur. Quia si semel detur locus dispensationi, & relinquatur arbitrio humano iudicare an sit causa rationabilis dispensandi per ambitionem principum, aut gratiãgratiam, aut improbitatem hominum, multiplicabuntur dispensationes cum magno periculo, non solùm iuris humani, sed etiam diuini. Multæ aliæ leges possent dari tales. Confirmatur, Quia etiam se offerunt casus, in quibus uideretur etiam conueniens, ut in lege diuina dispensaretur, ut quòd aliquis relinqueret primam uxorem, & transiret ad secundam ad pacẽpacem regni, uel familiæ, uel haberet duas, uel mẽtireturmentiretur pro aliqua magna utilitate, & tamen nec Deus dispensat unquãunquam, nec reliquit in ecclesia potestatem dispensandi (ut suprà dictum est.) nimirum summa sapientia cùm intelligeret maius detrimentum sequuturum, semel data licentia dispensandi, quàm bo|num, quod prouenire possit ex tali dispensatione etiam aliâs rationabili. Nec solùm hoc est uerum ex iure diuino naturali, sed etiam de iure diuino positiuo. Nunquam enim in ueteri testamento dispensatum est, ut quis comederet carnes suillas, nec alia uetita in lege, nec in quocunque mandato totius legis: nec in noua lege, ut aliquis non baptizaretur, aut cõfitereturconfiteretur, cùm tamen possunt prætendi causæ apparentiores ad dispensandum, quàm sæpe fiat pro legibus humanis. Certè nisi Christus optimè prouidisset expedire ecclesiæ suæ, ut nunquam in talibus legibus dispensaretur, reliquisset potestatem dispensandi. nescio quis reprehendisset, tamen uiri sapientes laudant Chartusienses, qui in sua abstinentia carnium nunquam dispensant, non obstante quacunque occasione, aut periculo. Si enim semel inciperent dispẽsaridispensari, maior esset, seu latiùs se extenderet dispensatio, quàm obseruatio. Similiter profectò est in aliquibus legibus humanis, in quibus sanctius esset nunquam dispensare, quàm illarum rigorem flectere per dispensationem. Sed dicunt, quòd contingunt aliquando casus magnæ necessitatis, ubi sequatur magnum periculum nisi dispensetur. Respondetur primò, Aliquæ sunt leges, ex quibus nunquam se qui potest tale inconueniens, | ut patet consideranti, sicut nec in legibus diuinis. mala enim non sequuntur ex obseruatione bonarum legum, sed ex dispensatione illarũillarum. Secundò, Etiam minus malum esset illud, quàm dare occasionem ad infirmãdasinfirmandas & uiolandas leges necessarias ad conseruationem religionis. Et præterea cum dicimus nũquãnunquam esse dispensandum, non excludimus unum casum qui forte posset cõtingerecontingere in mille annis, quãdoquando scilicet sequeretur aliquod magnum scandalum: tunc enim meritò posset dispensari, dummodo hoc esset lege cautum, ne relinqueretur arbitrio humano. VtinãVtinam eligerentur aliquæ leges grauiores, & concernentes uniuersalem statum eccclesiæecclesiae, & magis necessariæ ad gubernationem eius, & reformationes morum, in quibus nullus esset locus dispensationi. In quocunque enim casu præferendum est bonum commune bono priuato, quod per dispẽsationemdispensationem prætenditur: sed manerent inuiolabiles sicut diuinę, si nec per papãpapam nec per cõciliumconcilium dispensaretur.
Loading...