¶ Sit decimaquarta propositio, Tale decretũdecretum | non facit de per se, quòd papa non possit dispẽsaredispensare, sed solùm quòd non liceat. Probatur 1. ut probatum fuit suprà q. 3. 4. & 5. cùm potestas papæ non sit à concilio, sed à Christo, concilium non potest coarctare authoritatem papalem, aut limitare: ergo si possit dispensare sine tali decreto, posset etiam illo posito. ItẽItem quia (ut suprà probatum est) concilium nihil potest, quin papa illud possit, sed concilium posset dispensare non obstante proprio decreto: ergo etiam papa. Item si illud decretum fieret ab uno summo pontifice, alius sequens posset dispensare, quia par in parem non habet imperium: sed non habet maiorem authoritatem à concilio quàm à papa, ut suprà probatum est. Et Syluest. in uerbo, papa. §. 15.
Syluest.
dicit secundum mentem S. Tho. quòd papa potest etiam sine causa dispensare in omni iure positiuo, & etiãetiam illud irritare. Itaque si irritaret, de facto nulla essent, sed irrita: sed in hoc peccaret de quocunque statuto concilii, ut probat glossa 1. in cap. ubi periculum. §. hoc sancto concilio. de electione. de quo Panormita. in c. significasti. de electione.
Panormi.
& Iohan. Andreas
Iohan. andr.
& alii. Suppono autem, quòd ualeat ista consequentia, Si papa male dispensat, ergo non ualet illa dispensatio. Si enim sine causa dispensaret in gradibus prohibitis ad matrimonium de iure | positiuo, dispẽsatiodispensatio teneret, & matrimonium sic contractum esset ualidum. Nec tamẽtamen uolo dicere, quòd omnis dispensatio papæ etiam in iure positiuo ualeat: sed dico, quòd si non ualet hoc, aliunde est, & non solùm ratione iuris positiui, ut infrà dicemus, scilicet siue papa sit supra concilium, siue econtrario. ergo si non obstante tali decreto adhuc papa potest dispẽsaredispensare, in quo saluatur ista superioritas concilii supra papãpapam? Respondeo, Satis est ad hoc, quòd papa tenetur, & malè faceret contraueniendo decreto concilii. Vel fortè diceretur, quòd papa non potest tollere talem legem, & irritare, si concilium prohibeat, sed potest dispensare: quia manente tali lege, spectat ad eum omnis actus iurisdictionis in ecclesia. itaque si papa contra decretum concilii institueret puerum in episcopum, talis reuera esset episcopus, & haberet iurisdictionem.
Loading...