¶ Decimaquinta propositio, Eodem
15
* modo sicut papa peccaret dispensans contra tale decretũdecretum, etiam peccaret petens dispensationem, aut utens illa. Probatur primò, Quia cõsentitconsentit, imo eo ipso operatur peccato alterius: & non solùm qui malè faciũtfaciunt, digni sunt morte, sed qui consentiunt facientibus, ad Roma. 1. Item ille est occasio tãtorumtantorum malorũmalorum, quæ ex huiusmodi dispensationibus sequuntur, ut suprà osten|sum est. Item etiam faciunt iniuriam aliis, si eximant se à lege. Quemadmodum si rex exigeret tributũtributum ab aliquibus ciuitatibus, & eximeret alias sine causa: non solùm rex peccaret, sed etiam ciuitas illa, quòd non subiret partem oneris. Non tamen uolo dicere, quòd si papa mortaliter peccat dispensando irrationabiliter, quòd etiam dispensatus utens dispensatio peccat: sed nolo recipere uniuersaliter conclusionem Panormita. & aliorum in c. non est. deuoto. quòd dispensatus à papa in quocunque iure positiuo, etiam sine causa, quòd est tutus in conscientia. Quæ tamen potest esse uera, si intelligatur, quòd est tutus, hoc est, quòd factum per illam tenet. Etiam in conscientia non est uniuersaliter uera, si intelligatur, quòd talis sine peccato potest illa uti, ut si dispensetur cum sacerdote, ut ducat uxorem: & probatur, quòd (ut suprà arguebãarguebam) papa peccaret dispensans secum sine causa legitima, quia in foro cõscientięconscientię tenetur suis legibus. ergo non potest eximere aliũalium plus quàm seipsum quin peccet. Vnde & ipsemet Panor. cõfiteturconfitetur, quòd dispẽsatusdispensatus ad plura beneficia sine causa, non est tutus in conscientia. Et ita IohãIohan. And. tenet in c. de multa. de præb. conformiter ad S. Tho. quotlib. 9. q. 7. licet hoc etiãetiam non solũsolum uideatur cõtracontra ius positiuũpositiuum, sed cõtracontra ius naturale: tamẽtamen cõtracontra quęstionẽquęstionem arguitur, Quia si papa | omnino irritaret aliquod ius positiuum, & sine causa, & irrationabiliter faceret, non peccaret qui postea non seruaret tale ius, ergo etiam si dispensat in illo, quia dispensatio est relaxatio iuris circa istũistum, sicut irritatio circa omnes. Antecedens patet, quia certè si papa tolleret abstinẽtiãabstinentiam carniũcarnium in feria sexta, nullꝰnullus peccaret, si uesceret̃uesceretur carnibus illis diebꝰdiebus, nec si tollat iura de impedimentis matrimonii. Respondeo concedendo antecedens, quia reuera nullus manet titulus obligationis, quia nec iure diuino, nec positiuo. & nego consequentiam: & ratio est, quia manente iure in ordine ad alios, irrationabiliter facit, qui non uiuit æquali iure cum aliis: atque ideo non omnino caret culpa, licet sæpe excusetur à mortali. Sed restat graue dubium, si summus Pontifex dispensat in tali statuto non obstante tali decreto prohibente, utrum subditi, ad quos spectat recipere, & parêre tali dispensationi, teneãturteneantur. uerbi gratia, si statuitur in concilio, quòd nullus ante ætatem uiginti annorum possit habere beneficiũbeneficium curatum, & in hoc nunquàm dispensetur, dispensat papa cum puero, non solùm cõtracontra decretum concilii, sed etiam sine alia rationabili causa, an parochia teneatur recipere illum, & dare illi decimas. Pro examinatione dubii est notandum, quòd
16
* dispensationes Pontificis sunt in duplici differentia. Quædam sunt om|nino gratiosæ, gratiosas uoco, quæ spectãtspectant solùm ad gratiãgratiam id est, beneficium dispensati, nec faciũtfaciunt ad commodum uel incommodum aliorum, ut dispensatio in ieiuniis, & abstinentiis, & ætate ordinandorum, in impedimentis matrimonii, & similibus. & in huiusmodi non est locus dubii, quia solùm spectat ad ipsum dispensatio. Et tenet factum. Alię sunt dispensationes, quæ possunt spectare ad commodum aliorum, uel ad detrimẽtumdetrimentum aliorum, ut in exemplo posito, quòd aliquis puer sit parochus istorum, quòd habeat beneficium & decimas sine residentia, quòd recipiat fructus præbendæ non seruiens, quòd unus habeat uiginti beneficia. Ista enim sunt huiusmodi, quæ multùm spectant ad iura communia, commoda, uel incommoda aliorum, & de huiusmodi uertitur in dubium, nec est facilis disputatio. Sed dicam, nihil omnino asserendo, sed proponendo solùm quæ uidentur probabiliora esse.
Loading...