¶ Decima sexta propositio, Non
17
* spectat ad subditos determinare, aut examinare, quid possit papa, aut quid non possit, & quomodo teneantur parêre, uel non. Probatur, Quia sacrilegium est disputare de potentia principis & præcipuè Papæ. 17. quæst. 4. §. committitur. & sequen. Secundò, Quia hoc ipsum determinare quę sit potestas spiritualis alicuius, est iu|risdictio, & est pars gubernationis, quæ non spectat ad subditos, saltem erga superiores. ergo hoc non conuenit illis. Tertiò, Quia profectò hoc esset in turbationem & dissolutionem Ecclesiasticæ hierarchiæ, & authoritatis, si quilibet posset dicere, Papa non potest: & hoc modo eximeret se à mandatis papæ, & esset manifestum nutrimentum inobedientiæ, & schismatum, & hereseum. Imò hinc natæ sunt hæreses, ut ait Cypria. quod sacerdoti Dei, uel papæ non obeditur, sed quilibet audet dicere, quòd Papa malefacit, & quod non potest facere: & ideo si papa erraret, melius esset ut in omnibus illis pareat̃pareatur, quãquam per hoc, quod unus habeat licentiam non parendi papæ in uno casu: forsan rationabiliter daret occasionem ut alii non pareant etiam in iustis & honestis.
Loading...