¶ Decimaseptima propositio, Non
18
* semper mãdatummandatum papæ, aut dispensatio obligat subditos ad parendum. Nec loquor hic in casu, quod Papa aliquid præcipiat manifestè cõtracontra ius diuinũdiuinum: hoc enim fortè nunquãnunquam cõtingetcontinget, nec cõtigitcontigit, nec esset dubiũdubium quod non esset parendũparendum. Sed extra talẽtalem casum probatur primò, Papa non habet maiorem potestatẽpotestatem ad dispensandũdispensandum, quàm ad ferẽdumferendum leges: sed si ferret legem iniquãiniquam, & iniustam, aliâs intolerabilẽintolerabilem, & ualde grauẽgrauem, subditi non tenerent̃tenerentur parere. ergo nec etiam si dispensatio sit huiusmodi. AntecedẽsAntecedens patet, Quia, sicut | S. Tho. optimè 12. q. 96. arti. 4.
S. Tho.
lex non obligat subditos in foro conscientiæ nisi sit iusta: ad hoc autem quod sit iusta, requiruntur tria, primũprimum potestas in ferẽteferente, deinde finis, scilicet propter bonum commune, postremò forma, ut secundũsecundum æqualitatẽæqualitatem proportionis imponat subditis leges non onerosas. Et econtrario sunt iniustę, uel ubi deest authoritas, uel cùm pręses imponit onera subditis non pertinentia ad utilitatẽutilitatem communem, sed magis pro propria cõmoditatecommoditate, uel cupiditate, uel gloria, uel etiam aliorum priuatorũpriuatorum, uel etiãetiam ex forma, cùm inæqualiter onera dispensantur, etiam si ordinentur ad bonum cõmunecommune, uel etiam si facit contra ius diuinum. Et ex quacunque causa lex sit iniusta, non obligat, inquit sanct. Tho. in foro conscientiæ, nisi fortè propter scandalum uitandum. Quia, sicut Augusti. in libr. de libero arbitrio ait, lex esse non uidetur, quæ iusta non fuerit. ergo si Papa legem aliquam iniustam faceret ex aliqua prædictarum causarum, non tenerentur subditi parêre. ergo nec si dispensatio esset iniusta ex aliqua tali causa: quia non potest magis grauare subditos per dispensationem, quàm per leges. Et quòd non solùm intelligat sanctus Thomas, quando leges sunt contra ius diuinum, patet illic, quia quatuor causas ponit, unde potest esse iniusta: & quarta est, si sit contra ius diuinum, | & tamen undecunque sit iniusta, generaliter dicitur quòd non obligat. Et confirmatur, Quia lex ciuilis iniusta non obligat, ergo nec ecclesiastica. Antecedens patet, quia potestas principum est à republica, quæ non dedit eis potestatem ad grauandum subditos, sed conseruandum. Consequentia autem probatur, quia certè absurdum esset dicere, quòd habet maiorem papa authoritatem ad nocendum & grauandum subditos, quàm secularis potestas, cùm illi sit solùm data potestas ad pascendum. S. Thom. absolutè loquitur de omni lege humana iniusta uniuersaliter sine distinctione: nec hoc potest esse dubium, quin quantum ad hoc idem sit iudicium de potestate ecclesiastica & ciuili, nec prorsus habet maiorem authoritatẽauthoritatem in spiritualibus, quàm rex in temporalibus: utraque enim potestas est à Deo, Rom. 13. cap. Et confirmatur ex illo prouerb. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. Ex quo patet, quòd non habet à Deo potestatem decernendi iniusta. Secundò arguitur, Sententia in iusta à quocunque sit data, non obligat, ergo nec lex. Antecedens pro nũcnunc supponitur ex cõsensuconsensu omnium doctorũdoctorum, Quòd si sit iniusta secundum se, id est, non solùm in forma procedendi, id est, quia non tribuit unicuique quod suum est, siue iudex faciat | ex malicia, siue ex falsa præsumptione, non obligat partes. Et certum est, quòd si papa ferret sententiam contra innocentem de pecunia uel alia re, siue faceret certa scientia, siue ex falsa præsumptione: talis sententia non obligat. Et consequentia uidetur nota: quare enim potiùs obligaret lex iniusta, quàm sententia, cùm lex plus noceat? Tertiò, lex iniusta episcopi non obligat, ergo nec papę. Antecedens est notũnotum, & cõcessumconcessum ab omnibus. Et cõsequẽtiaconsequentia uidetur nota, quia non habet maiorẽmaiorem authoritatẽauthoritatem papa ad inferendũinferendum iniuriãiniuriam, quàm episcopus. circa ea enim quæ sunt sui officii & in proprios subditos non minus potest, quàm papa. Quartò arguitur, deducendo ad manifestissima inconuenientia. Quis enim diceret, quòd si papa sine rationabili causa conderet legem, quòd Christiani loco decimarum soluerent quintam, aut quartam partem fructuũfructuum: quòd obligarentur Christiani illa lege? Vel si arrogaret sibi sic annata episcopatuum, ita etiam medietatem omnium fructuum ecclesiasticorum, uel alias peiores leges faceret: in his enim agitur de iactura temporali: peior autem esset iactura spiritualis. Nec sufficit respondere, quòd papa non facit huiusmodi: hoc enim est loqui de facto, de quo non disputatur. Sed quid iuris si faceret? Ego pro certo habeo, quòd omnes leges iniustæ, | etiam papæ, non obligant in foro conscientiæ. Quod si ita est, quare dispensationes iniustæ & in grauamen aliorum obligabunt? Item potestas papæ est ad ędificandum, non dissipandũdissipandum. Sed huiusmodi dispensationes sunt ad dissipandum, non ad ædificandum: ergo non sunt recipiendæ. Item doctores dicunt, quòd in concernentibus uniuersalem statum ecclesiæ, non potest papa disponere contra statutum concilii generalis, ut in c. literas. de restit. spolia. & notat Abbas in dicto c. significasti. & Innocen. in c. quanto de cõsueconsue. & maximè ubi ecclesia declararet. ergo in tali casu subditi non tenentur parêre, etiamsi solùm ageret contra ius positiuum. Et omnia hæc confirmantur, Quia papa non est dominus ecclesiæ, nec bonorum eius. hoc enim est generaliter omnibus prælatis prohibitum, Luc. 22.
Luc. 22.
Reges gentium dominantur eorum, uos autem non sic. Et Matth. 20.
Matt. 20.
& Marc. 10.
Marc. 10.
& 1. Petri. 5.
1. Pet. 5.
Non dominantes in clerum, sed forma facti gregis. Et Paul. 1. ad Corin. 4.
1. Corin. 4.
Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei. Ergo non potest disponere pro arbitrio, sed secundum quod est expediens ecclesiæ.
Loading...