¶ Sed restat dubium, si ita est, quòd subditi non tenentur parêre huiusmodi dispensationibus, qua uia possit resisti mandatis Papæ, si fortè uelit cogere ad parendum. RespõdeoRespondeo, & sit 20. conclusio. Non
21
* uidetur mihi quòd ex|pediat, nec liceat resistetereresistere mandatis papę per uiam appellationis ad futurum concilium. Bene scio quòd Panormita. & Gerson & OchãOcham, defendunt, quòd licet appellare à papa ad cõciliumconcilium: sed illi (ut suprà dixi) sunt plurimùm infesti authoritati summorum Pontificum. Et sic probatur breuiter ex capit. ipsi sunt. 9. q. 3. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius ecclesiæ ad huius sanctæ sedis examen uoluerunt deferri, ab ipsa uerò nunquam prorsus appellari debere sanxerunt. & eadem q. capitu. nemo. nec ualet responsio, id est à nullo alio prælato. & nunquam, id est à nulla particulari ecclesia: quia de hoc nunquam fuit: ergo. Sed quia de hac re sunt multæ quæstiones, & contentiones, uolo extendere probationes. Certè si in aliquo casu licet appellare ad concilium, nescio quare non in omni casu, ubi Pontifex facit iniuriãiniuriam, imò ubi est dubiũdubium utrũutrum faciat. Et arguitur sic, Vel appellatio à summo Pontifice ad concilium est de iure diuino, & ius diuinum non distinguit in causa grauiori uel leuiori. Ergo si licet in aliqua causa appellare, ergo in qualibet quantumcunque leui. Si autem est de iure positiuo, primùm nullum tale ius profertur, ubi talis appellatio concedatur, nisi fortè ex aliquo concilio moderno, & schismatico, & dubio, quale fuit Basiliense. nec authoritas glos. uel Panormita. hoc tenentium est | alicuius momenti sine confirmatione iuris. si hęc non est de iure diuino, sed iure positiuo, & si est aliquod tale ius, nunquam distinxit inter causam & causam: unde nullo modo consequenter loquuntur doctores, qui concedunt quòd in causis grauissimis à papa potest appellari, non autem in aliis. Et dico non esse appellandum, etiam si teneamus, quòd concilium est supra papam. Quamuis enim ita sit, tamen cùm sit papa, oportet quòd ultima decisio causarum spectet ad eundẽeundem. Et confirmatur, Quia à rege non est appellatio: sed non est neganda tanta authoritas papæ in spiritualibus, sicut regi. ergo. Sed dato quòd secũdùmsecundùm se liceret, dico quòd non expedit. Præterea hoc probatur experientia, & exemplis, quæ in moralibus faciunt magnam probationem. Omnes enim appellationes hactenus factæ ad concilium, malè cesserunt, & tandem deuenerunt in schisma aliquod, uel etiam hęresim. SecũdòSecundò, quia hoc esset magna occasio turbationis in ecclesia: primùm, quia si papa timeret ne facta eius deberent rescindi in concilio, nunquam uellet congregare concilium cum magna iactura rerum ecclesiasticarum. Profectò uelle cõgregarecongregare sine illo, uel non licet, uel esset ualde difficile. Semper enim erunt aliqui, imò maior pars, qui uelit seꝗsequi partes PõtificisPontificis, & unus princeps fauet cõcilioconcilio, alius põtificipontifici. et sic nihil pacificè, | nec ad utilitatẽutilitatem ecclesiæ posset fieri: imò erũterunt multo maiores turbationes, ut experiẽtiaexperientia cõpertũcompertum est. Ab eo tempore, quo propter nouas opiniones doctorũdoctorum põtificespontifices inceperũtinceperunt timere cõciliaconcilia, ecclesia manet sine cõciliisconciliis, & manebit cum magna calamitate et pernicie religionis.
Loading...