¶ Vicesimatertia propositio, Propter iniustas
24
* dispensationes, uel alia mandata insolentia, quæ in perniciem ecclesiæ procedunt, posset conuocari, & congregari concilium contra uoluntatem papæ, ut si resisteret, obuiaret eius insolentiæ. Hoc expressè tenet Syluest. in uerbo papa. §. 4. Quòd si papa suis moribus destruit ecclesiam, potest conuocari concilium contra eius uoluntatem, ut per illud papa moneatur, & Deus inuocetur, & resistendo, in malis remedium apponatur. Hoc expressè tenet Turrecrema. assertor uehementissimus Pontificiæ dignitatis lib. 3. c. 10. ubi loquens de utilitate conciliorum, Celebratio, inquit, conciliorum utilis est ad refrænandum exorbitantias quorundam Pontificum, qui pontificatum suum aut extra sanctorum Patrum regulas pro uoluntate exercent, aut simoniaca prauitate dehonestant, aut seculi uanitate & uita scandalosa confundunt. Hac de causa congregatum legitur concilium episcoporum Italiæ Romæ, per Imperatorem contra Iohannem papam 12. qui uenator, lubricus, & | incorrigibilis erat. Quod factum laudat, & approbat Turrecrema. & hoc est ualde utile. Vt enim ait Ermisda papa in epistola ad episcopos per Hispaniam cõstitutosconstitutos, difficile est, ut cuiusque cor si prauis cogitationibus induretur, ut in se patiatur culpandus fieri, cum nouerit se iudicium subeundum concilii. Vnde etiam confirmantur quæ suprà dicta sunt. Nihil enim prodesset congregatio concilii, nisi sua authoritate posset determinare, quibus in rebus Pontifex non debet, nec possit attentare contra Patrum decreta, & sanctiones. Et hæc de uicesimatertia propositione sufficiant.
Loading...