¶ Vicesimaquarta propositio, In
* omnibus
supradictis cauendum est maximè à duobus.
Primum, ut
quãtumquantum fieri possit, seruetur semper illibata authoritas, obseruata reuerentia
quæ debetur papæ: quia eius contemptus,
uel contumelia, uel quæcunque irreuerentia,
uergit in dehonestatem ecclesiæ: ut habeatur in summo honore etiam à summis principibus. & si semel inciperet sperni eius
authoritas, tota ecclesia laboraret schismatibus, & factionibus. Vnde etiam in concilio
si aliquod tale decretum faciendum esset,
oporteret ut quàm modestissimè loqueretur de authoritate & persona papæ, ut pu|
ta sub hac forma. Quamuis hactenus summi Pontifices moti probabilibus uel apparentibus causis dispensauerint, ut aliquis plura beneficia possit obtinere, uel ut aliquis ingressum habeat ad aliquod beneficium uiuente adhuc legitimo possessore: tamen quia
hoc usu & experientia compertum est uergere in magnam confusionem ecclesiæ, &
perniciem ecclesiarum, prohibemus omnino,
ne posthac cum aliquo quacunque occasione uel merito super hoc dispensetur. quod si
secus factum fuerit, sacrum concilium existimaturum summum Pontificem contra suam
dignitatem & officium, &
cõtracontra sacrum
conciliũconcilium, atque adeò
cõtracontra Christi
honorẽhonorem fecisse. Per quam quidem
sanctionẽsanctionem non intendimus summæ authoritati & dignitati quicquam derogare, nec eius potestatem aliquo
pacto limitare: sed declaramus hoc esse necessarium ad
rectãrectam & piam
administrationẽadministrationem ecclesiæ, ne posthac
summorũsummorum PõtificumPontificum in hac re,
sua authoritate abutantur, sub hac forma, uel
alia commodiori, proponitur decretum ad
remedium & salutem ecclesię sine offensione
Pontificis. secundum quod maximè cauendum in hac re est scandalum: primum in ipso
decreto faciendo, ne fortè summus Pontifex indignatus de hoc concilio, & repugnans
|
ne hoc decernatur, turbet totum concilium,
& impediantur alia commoda, quæ à concilio fieri possunt, & diuidatur concilium in
schisma, & factiones. Sed deinde debet ualde caueri à scandalo, si fortè Papa negligat huiusmodi decretum Patrum: & oporteat illi resistere. debet enim ualde animaduerti, ne hoc
fiat cum scandalo, & inde oriatur maius ma
lum, & ne si semel detur licentia principibus resistendi, & non parendi Pontifici in aliquo, ipsi
acccipiant in aliis,
ubi minimum
expediat.