¶ Alius titulus posset
* non quidem asseri, sed
reuocari in
disputationẽdisputationem, & uideri aliquibus legitimus. De quo ego nihil affirmare audeo,
sed nec omnino condemnare: & est talis, Barbari enim isti, licet ut suprà dictum est, non
omnino sint amentes, tamen etiam parum distant ab amentibus: ita uidetur,
ꝙquod nõnon sint idonei ad constituendam uel administrandam legitimam rem publicam etiam inter terminos
humanos, & ciuiles. Vnde nec habent leges
conueniẽtesconuenientes, neque magistratus, imò nec sunt
satis idonei ad gubernandum rem familiarem:
|
unde etiam carent & literis, & artibus, non solùm liberalibus, sed etiam mechanicis, & agricultura diligenti, & opificibus, & multis aliis
rebus commodis, imò necessariis ad usus humanos. Posset ergo quis dicere, quòd pro utilitate eorum possent principes Hispani accipere administrationem illorum, & constituere
illis per oppida præfectos, & gubernatores:
imò quia semper manet ista causa constituere
etiam illis nouos dominos,
dũmododummodo constaret hoc illis expedire. Hoc inquam posset suaderi, quia si omnes erant amentes,
nõnon dubium
est quin hoc esset non solùm licitum, sed conuenientissimum: imò tenerentur ad hoc principes, sicut, si omnino essent infantes. Sed uidetur quantum ad hoc eadem ratio de illis, &
de
amẽtibusamentibus, quia nihil, aut paulo plus ualent
ad gubernandum se ipsos, quàm amentes: imò
quàm ipse
ferræferae & bestiæ, nec mitiori cibo
quàm feræ, nec penè meliori utuntur: ergo
eodẽeodem modo possent tradi ad gubernationem
sapientiorum. Et confirmatur hoc
apparẽterapparenter.
Nam si fortuna aliqua omnes adulti perirent
apud illos, & manerent pueri, & adolescentes habentes quidem aliqualem usum rationis, sed intra annos pueritiæ, & pubertatis:
uidetur profectò,
ꝙquod possent principes recipere
curam
illorũillorum, & gubernare illos
quãdiuquamdiu essent
in tali statu.
ꝙquod si hoc admittitur, uidetur cer|
tè non negandum, quin idem fieri posset circa
barbaros supposita hebetudine, quam de illis
referunt, qui apud eos fuerunt, quæ multo maior est, quàm apud alias nationes sit in pueris
& adolescentibus. Et certè hoc posset fundari
in præcepto charitatis, cùm illi sint proximi
nostri, & teneamur bona
illorũillorum curare. & hoc
(ut dixi) sit sine assertione propositum, &
etiãetiam
cum illa limitatione, ut fiant propter bona, &
utilitatem eorum, & non tantùm ad quæstum
Hispanorum, barbaris in omnibus uel nihil,
melius uel peius habentibus, quàm prius habebant. In hoc enim est totum periculum animarum, & salutis: & ad hoc posset etiam prodesse
illud, quod suprà dictum est, quòd aliqui sunt
natura serui: nam tales
uidẽturuidentur omnes isti barbari, & sic possent ex parte gubernari ut serui.
Sed ex tota disputatione uidetur sequi, quòd
si cessarent omnes isti tituli, ita quòd barbari
nullam rationem iusti belli darent, nec
uellẽtuellent
habere Hispanos principes, &c. quòd cessaret
tota illa peregrinatio, &
cõmerciumcommercium cum magna iactura Hispanorum, & etiam prouentus
principum magnum
detrimẽtumdetrimentum acciperent,
quod non esset ferendum. Respondetur primò, Commercium non oporteret ut cessaret,
quia ut iam
declaratũdeclaratum est, multa sunt apud barbaros, quibus ipsi abundant, & per commutationem possent Hispani aduehere. Item mul|
ta etiam, quæ ipsi pro desertis habent, uel sunt
cõmuniacommunia omnibus
uolẽtibusuolentibus occupare: & Lusitani
magnũmagnum cõmerciũcommercium habẽthabent cũcum similibus
gẽtibusgentibus, quas non subiecerunt, & cum magno
commodo. Secundo, Fortasse regii reditus
non minores essent. nam ęquè iustè posset imponi uectigal super aurum & argentum quod
à barbaris reportaretur, uel ad quintam
partẽpartem,
uel etiam ad maiorem pro rei qualitate: & merito, cùm nauigatio fuerit à principe inuenta,
& sua authoritate essent tuti negotiatores.
Tertiò patet, ꝙquod iam postquam ibi facta
est conuersio multorum barbarorum, nec expediret, nec liceret principi omnino
dimittere administrationem illarum prouinciarum.