DE TITVLIS, QVIBVS barbari potuerint uenire in ditionem Hispanorum.

SVMMA.

PRIMVS titulus potest
[1]
* uocari naturalis societatis, & communicationis. Nunc dicãdicam de legitimis titulis, et idoneis, quibus barbari uenire potuerunt in ditionem Hispanorum. Et circa hoc sit prima conclusio, Hispani
[2]
* habent ius peregrinãdiperegrinandi in illas prouincias, & illic degendi, sine aliquo tamen nocumento barbarorum, nec possunt ab illis prohiberi. Probatur primò ex iure gentium, quod uel est ius naturale, uel deriuatur ex iure naturali. Insti. de iure naturali, genti. quod naturalis ra|tio inter omnes gẽtesgentes constituitur, uocat ius gẽtiumgentium. Sic enim apud omnes nationes habetur inhumanum sine aliqua speciali causa hospites & peregrinos malè accipere: econtrario autem humanum, & officiosum, se habere bene erga hospites: quod non esset, si peregrini malè facerent, accedentes in alienas nationes. SecũdòSecundò, A principio orbis (cum omnia essent communia) licebat unicuique in quamque regionem uellet, intendere & peregrinari. Non autem uidetur hoc demptum per rerũrerum diuisionem. nunquam enim fuit intentio gentium per illam diuisionem tollere hominũhominum inuicem communicationem: & certè tẽporibustemporibus Noë fuisset inhumanũinhumanum. Tertio, Omnia licent, quæ non sunt prohibita, aut aliâs sunt in iniuria aut detrimento aliorum. Sed (ut supponimus) talis peregrinatio Hispanorum est sine iniuria aut damno barbarorum: ergo est licitũlicitum. Quartò, Non liceret Gallis prohibere Hispanos à peregrinatione Galliæ, uel etiam habitationis, aut econtrariò, si nullo modo cederet in damnum illorum, nec facerent iniuriam. ergo nec barbaris. Item quintò, Exilium est pœna etiam inter capitales. ergo non licet relegare hospites sine culpa. Item, sextò Hæc est una pars belli, prohibere aliquos tanquam hostes à ciuitate, uel prouincia, uel expellere iam existentes. Cum ergo barbari non habeant iustũiustum | bellum contra Hispanos, Supposito quod sint innoxii. ergo non licet illis prohibere Hispanos à patria sua. Item septimò facit illud Pœtæ,
Quod genus hoc hominum, quæue hunc tam barbara morem,
Permittit patriam hospitio, prohibemur arena?
Item octauo, Omne animal diligit sibi simile. Ecclesiasti, 17.
Eccle. 17.
ergo uidetur quod amicitia inter homines sit de iure naturali: & contra naturãnaturam est uitare consortium hominum innoxiorum. Item nonò facit illud Matth. 25.
Mat. 25
Hospes eram, & non collegistis me. Vnde cùm iure naturali uideantur recipere hospites, illud Christi iudicium statuetur cum omnibus. Decimò, iure naturali communia sunt omnium, & aqua profluens, & mare: item flumina, & portus, atque naues iure gentium undecunque licet applicare. Institu. de rerum diuisio: & eadem ratione uidetur publicè. ergo neminem licet ab illis prohibere. ex quo sequitur, quòd barbari iniuriam facerent Hispanis, si prohiberent illos à suis regionibus. Item undecimò, ipsi admittũtadmittunt omnes alios barbaros undecũqueundecumque. ergo facerent iniuriam non admittentes Hispanos. ItẽItem duodecimò, Quia si Hispanis non liceret peregrinari apud illos, uel hoc esset iure naturali, aut diuino, aut humano: naturali & diuino certè licet. si lex humana esset, quæ prohibe|ret sine aliqua causa à iure naturali, & diuino, esset inhumanum, nec esset rationabilis, & per consequens non haberet uim legis. Decimo tertiò, Vel Hispani sunt subditi illorum, uel non. Si non sunt subditi, ergo non possũtpossunt prohibere. Si sunt subditi, ergo debẽtdebent eos bene tractare. Item decimoquartò, Hispani sunt proximi barbarorũbarbarorum, ut patet ex EuãgelioEuangelio Luc. 10. de Samaritano. Sed tenentur diligere proximos, Matth. 22. sicut se ipsos. ergo non licet prohibere illos à patria sua sine causa. AugꝰAugus.
Augus.
de doctrina Christiana, Cum dicitur, Diliges proximum tuũtuum, manifestũmanifestum est omnẽomnem hominẽhominem proximũproximum esse.
¶ Secunda propositio, Licet
3
* Hispanis negotiari apud illos, sine patriæ tamen damno, puta exportantes illuc merces, quibus illi carẽtcarent: & adducẽtesadducentes illinc uel aurũaurum, uel argẽtumargentum, uel alia, quibus illi abundant. nec principes illorũillorum possunt impedire subditos suos ne exerceant commercia inter Hispanos, nec econtrario cum illis. Probatur ex prima. Primò, quia etiãetiam hoc uidetur ius gentium, ut sine detrimento ciuiũciuium peregrini commercia exerceant. Item secundò eodem modo probatur, Cùm hoc liceat iure diuino, ergo lex quæ hoc prohiberet sine dubio, causa non esset rationalis. ItẽItem tertio, Princeps tenetur diligere Hispanos iure naturali. ergo non licet eis si potest fieri sine detrimento illorum, prohibere illos à cõmodiscommodis suis si|ne causa. Quartò, Quia uidetur facere contra illud prouerbiũprouerbium, Non facies alteri, quod tibi fieri non uis. Et in summa certũcertum est, quòd non plus possunt barbari prohibere Hispanos à commercio suo, quàm Christiani possunt ꝓhibereprohibere alios Christianos. Clarum est autẽautem, quòd si Hispani prohiberẽtprohiberent Gallos à cõmerciocommercio Hispaniarum, non propter bonum Hispaniæ, sed ne Galli participent aliquam utilitatem, lex esset iniqua, & contra charitatem. si autem hoc lege caueri iustè non potest, nec etiam facto fieri (quia lex non est iniqua, nisi propter executionem legis. & ut dicitur. ff. de iusti. & iure, uelut uim inter homines omnes cognationẽcognationem quandam, natura constituit) uidetur contra ius naturale, ut homo hominem sine aliqua causa aduersetur. Non enim homini homo lupus est, ut ait Ouiduis, sed homo.
¶ Tertia propositio, Si
4
* quæ sunt apud barbaros cõmuniacommunia tam ciuibus quàm hospitalibus, non licet barbaris prohibere Hispanos à communicatione & participatione illorum. Exempli gratia, Si licet aliis peregrinis uel effodere aurum in agro communi uel ex fluminibus, uel piscari margaritas in mari, uel in flumine: non possunt prohibere Hispanos, eo modo duntaxat, quo aliis licet, cùm diuites ciues, & naturales incolę non grauẽturgrauentur. Hæc probãturprobantur ex prima, & secunda. Nam si licet Hispa|nis peregrinari & negotiari apud eos, ergo licet eis uti legibus & cõmodiscommodis oĩmomnium peregrinorũperegrinorum. SecũdòSecundò, Quia quæ in nullius bonis sunt, iure gẽtiũgentium sunt occupãtisoccupantis. Insti. de rerũrerum diui. §. ferferæ bestię. ergo si aurũaurum in agro, uel margaritę in mari, aut aliud quodcũquequodcumque in fluminibꝰfluminibus non est appropriatũappropriatum iure naturali, erit occupãtisoccupantis, sicut & pisces in mari. Et quia multa hîc uidẽturuidentur procedere ex iure gentium, non quòd sit ius gentium: tamẽtamen quia deriuatur sufficienter ex iure naturali, manifestam uim habet ad dandum ius & obligandum. Et dato quòd non semper deriuetur ex iure naturali, satis uidetur esse consensus maioris partis totius orbis, maximè pro bono cõmunicommuni omniũomnium. Si enim post prima tẽporatempora creati orbis, aut reparati post diluuiũdiluuium, maior pars hominũhominum cõstitueritconstituerit, ut legati ubique essent inuiolabiles, ut mare esset commune, ut bello capti essent serui, & hoc ita expepediretdiret ut hospites non exigerentur: certè hoc haberet uim, etiam aliis repugnantibus.
¶ Quarta Propositio, Imò
5
* si ex aliquo Hispano nascantur ibi liberi, & uelint esse ciues, non uidetur quòd possint prohiberi uel à ciuitate uel à commodis aliorum ciuium. dico ex parentibus habentibus illic domicilium. Probatur, Quia hoc uidetur esse de iure gentium, ut ciuis dicatur, & sit, qui natus est in ciuitate. ff. de appe. l. ciues. Et cõfirmaturconfirmatur, Quia cum ho|mo sit animal ciuile, talis natus in una ciuitate, non est ciuis alteriꝰalterius ciuitatis. Si ergo non esset ciuis illiꝰillius non esset ciuis alicuiꝰalicuius ciuitatis, per quod impediretur à iure naturali, & gẽtiũgentium: imò uidetur, quod qui uellet accipere domiciliũdomicilium in aliqua ciuitate illorum, ut accipiẽdoaccipiendo uxorem, uel alia ratione, qua alii peregrini solent fieri ciues: non uidetur quòd possint prohiberi plusquãplusquam alii: & per consequens gaudere priuilegiis ciuium sicut alii, modò etiam subeant onera aliorum. Etiam facit, quòd hospitalitas commendatur 1. P. 4.
1. Pet. 4.
Hospitales inuicẽinuicem. & 1. ad Timo. 3.
Timot. 3.
de episcopo, Oportet episcopum hospitalem esse, unde econtrario nolle accipere hospites, & peregrinos, est de se malum.
¶ Quinta propositio,
[6]
* Si barbari uelint prohibere Hispanos in supra dictis à iure gentiũgentium, putà uel commercio, uel aliis, quæ dicta sunt, Hispani primò debent ratiõeratione, & suasionibus tollere scãdalũscandalum, & ostendere omni ratione se non uenire ad nocẽdumnocendum illis, sed pacifice uelle hospitari, & peregrinari sine aliquo incommodo illorum: & non solùm uerbis, sed etiãetiam ratione ostendere, iuxta illud, Omnia sapientes prius experiri decet. Quòd si reddita ratione barbari nolunt acquiescere, sed uelint ui agere, Hispani possunt se defendere, & omnia agere ad securitatem suam conuenientia: quia uim ui repellere licet. Nec solùm hoc, sed si aliter tuti es|se non possunt, artes, & munitiõesmunitiones ędificare: & si acceperint iniuriam, illam authoritate principis bello prosequi, & alia belli iura agere. Probatur, Quia causa belli iusti est ad propulsandam & uindicandam iniuriam, ut suprà dictum est ex S. Tho. secunda secundæ, q. quarta. sed barbari prohibentes iure gentium Hispanos, faciũtfaciunt eis iniuriam: ergo si necesse sit ad obtinendum ius suum bellum gerere, possunt hoc licitè facere. Sed est notãdumnotandum, quòd cùm barbari isti sint natura meticulosi, & aliâs stolidi, & stulti, quãtũcũquequantumcumque Hispani uelint eos demere à timore & reddere eos securos de pacifica conuersatione: possunt adhuc meritò timere, uidentes homines cultu extraneos, & armatos, & multo potẽtiorespotentiores se. Et ideo si commoti hoc timore cõcurruntconcurrunt ad exigendos, uel occidendos Hispanos, liceret quidem Hispanis se defendere, & seruato moderamine inculpatæ tutelæ, nec alia belli iura liceret exercere in illos, putà uel parta uictoria, & securitate, occidere illos, uel spoliare, uel occupare ciuitates eorũeorum, quia in illo casu sunt innocẽtesinnocentes, & meritò timẽttiment, ut supponimꝰsupponimus. Et ideò debẽtdebent Hispani se tueri: sed quãtũquantum fieri poterit cum minimo detrimẽtodetrimento illorum, quia est bellũbellum dũtaxatdumtaxat defensiuũdefensiuum. Nec est incõueniẽsinconueniens, quod cùm ex una parte est ius, & ex altera ignorantia inuincibilis, quòd sit bellum iustum ex utraque parte. Vt si|cut Galli tenent Burgundiam cum probabili ignorantia, credentes pertinere ad eos, ImpeImperator autem noster habet ius certum ad illam prouinciãprouinciam, qui potest bello repetere, & illi illam defendere: sic potest contingere cum barbaris, & hoc multùm est considerãdumconsiderandum. Alia enim sunt iura belli aduersus homines uerè noxios, & iniuriosos, & alia aduersus innocentes, & ignorantes. Sic etiam aliter uitandum est scandalum Pharisæorum, aliter pusillorũpusillorum, & infirmorum.
¶ Sexta propositio, Si
7
* omnibus tẽtatistentatis, Hispani non possunt consequi securitatem cum barbaris, nisi occupãdooccupando ciuitates, & subiiciendo illos, licite possunt hoc etiam facere. Probatur, Quia finis belli est pax, & securitas: ut dicit Augu. ad Bonifacium. postquam (ut dictũdictum est) licet Hispanis bellũbellum suscipere, uel etiam si necesse sit, inferre, ergo licet omnia facere necessaria ad finem belli, scilicet ad obtinendam securitatem & pacem.
¶ Septima cõclusioconclusio, Imò
8
* si postquãpostquam Hispani omni diligentia, & re, & uerbo ostendissent, non stare per eos quin barbari pacificè, & sine damno suarum rerum agant, nihilominus barbari perseuerarent in malitia sua, & contenderent ad perditionem Hispanorum: iam tunc non tanquãtanquam cum innocentibus, sed tanquam cum perfidis hostibus agere possent, & omnia | belli iura in illos prosequi, & spoliare illos, & in captiuitatem redigere, & dominos priores deponere, & nouos constituere, moderatè tamen pro qualitate rei & iniuriarum. Hæc conclusio satis patet, quia, si licet eis bellũbellum indicere, ergo etiam iura belli persequi. Et confirmatur, Quia non debent esse melioris conditionis, quia sunt infideles. Sed hæc omnia licerẽtlicerent aduersus Christianos, si semel esset iustum bellum: ergo etiam licent aduersus illos. Item hoc est generale ius gentiũgentium, ut omnia capta in bello fiant uictoris, ut habetur in l. si quid in bello. & l. hostes. ff. de captiuis. & c. ius gentium. 1. distin. & expressiùs Institu. de rerum diuisio. §. Item qui ab hostibus. ubi dicitur, quòd iure gentium, quæ ab hostibus accepimus, statim nostra fiunt, adeò ut etiam homines in nostram seruitutem deducantur. Item, quia (ut doctores dicũtdicunt in materia de bello) princeps, qui habet iustum bellum, fit ipso iure iudex hostium, & potest eos iuridicè punire, & condemnare pro qualitate iniuriarum. Et confirmantur omnia suprà dicta. Quia legati iure gentium sunt inuiolabiles. & Hispani sunt legati Christianorum: ergo barbari tenentur eos audire, saltem benigniter, & non repellere. Iste ergo est primus titulus quo Hispani potuerunt occupare prouincias, & principatum barbarorum, modò fiat sine dolo, & frandefraude, | & non quærant fictas causas belli. Si enim barbari promitterent Hispanos pacificè negotiari apud illos, nullam possent Hispani ex hac parte prætendere iustam causam occupãdioccupandi bona illorum non plusquam Christianorum.
¶ Alius titulus potest
9
* esse, scilicet causa religionis Christianæ propagãdæpropagandæ: pro quo sit prima conclusio, Christiani habent ius prædicandi, & annuntiandi Euangelium in prouinciis barbarorum. Hæc conclusio nota est ex illo, Prædicate EuãgeliũEuangelium omni creaturæ, &c. Item, Verbum Domini non est alligatum. 2. Thim. 2.
2. Thimo. 2.
Secundò patet ex prædictis, Quia si habent ius peregrinandi, & negotiandi apud illos, ergo possunt docere uirtutem uolenti audire, maximè de spectantibus ad salutem, & felicitatem multò magis, quàm aliquam humanãhumanam disciplinãdisciplinam. Tertiò, Quia aliâs illi essent extra statum salutis, sinõsinon liceret Christianis ire ad eos ad annuntiandum Euangelium. Quartò, Quia correctio fraterna est de iure naturali, sicut & dilectio. cùm ergo omnes illi sint non solùm in peccatis, sed extra statũstatum salutis: ergo ad Christianos spectat corrigere & dirigere eos, imò uidẽturuidentur quod teneãturteneantur ad hoc. Quintò & ultimò Quia sunt proximi, ut suprà dictum est, & unicuique mandauit Deus de proximo suo. Ecclesiast. 17. ergo spectat ad Christianos instruere illos ignorantes de summis rebus.
¶ Secunda cõclusioconclusio, Licet
10
* hoc sit commune & liceat omnibus, tamen papa potuit hoc negotium mandare Hispanis, & interdicere omnibus aliis. Probatur, Quia licet, ut supra dictũdictum est, papa non sit dominus temporalis, tamẽtamen habet potestatem in temporalibus in ordine ad spiritualia. ergo cùm spectet ad papam specialiter curare promotionem Euangelii in totum orbem, si ad prædicationem Euangelii in illis prouinciis commodiùs possent principes Hispani dare operam, potest eis committere, & interdicere omnibus aliis: & non solùm interdicere prædicationem, sed etiam cõmerciumcommercium, si hoc ita expediret ad religionis Christianæ propagationem, quia potest ordinare tẽporatemporalia, sicut expedit spiritualibus. Si ergo hoc ita expedit, ergo spectat ad authoritatẽauthoritatem & potestatem summi pontificis: sed omnino uidetur ita expedire, eo quod si indiscriminatim ex aliis prouinciis ChristianorũChristianorum cõcurrerentconcurrerent ad illas prouincias, possent se inuicem facilè expedire, & excitare seditiones: unde & trãquillitastranquillitas impediretur, & turbaretur negotium fidei, & conuersio barbarorum. Præterea cùm principes Hispani suis auspiciis, & sumptibus primi omnium eam nauigationẽnauigationem susceperint, & tam feliciter nouum orbem inuenerint: iustum est, ut ea peregrinatio aliis interdicatur, & ipsi solùm fruantur inuentis. Sicut etiam pro pace | conseruanda inter principes, & religione amplificanda, potuit papa prouincias Saracenorum inter principes Christianos ita distribuere, ne alius in alterius partes transeat: sic etiam posset pro cõmodocommodo religionis principes creare, & maximè ubi antea nulli fuissent principes Christiani.
¶ Tertia conclusio, Si
11
* barbari permittant Hispanos liberè & sine impedimento, prædicare Euangelium, siue illi recipiant fidem, siue non: non licet hac ratione intentare illis bellum, nec aliâs occupare terras illorum. Hæc probata est superiùs, ubi confutauimus quartum titulum: & per se patet, quia nunquam est bellum iustum, ubi nulla præcessit iniuria, secũdasecunda secundæ, q. 40. arti. 1.
¶ Quarta conclusio,
12
* Si barbari, siue ipsi domini, siue etiam multitudo impediant Hispanos quominus liberè annũtientannuntient EuãgeliumEuangelium, Hispani reddita prius ratione ad tollendum scandalum, possunt illis inuitis prædicare, & dare operam ad conuersionem gentis illius: & si sit opus propter hoc, bellũbellum suscipere, uel inferre, quo usque pariant opportunitatem & securitatem prædicandi Euangelium. Et idem est iudicium, si etiam permittentes prædicationem, impediant conuersionem, occidẽtesoccidentes, uel aliter punientes conuersos ad Christum, uel minis, aut terroribus alios deterrentes. Hæc | patet, Quia faciunt in hoc barbari iniuriam Hispanis, ut patet ex dictis. patet enim iustãiustam esse belli causam. Secundò etiãetiam, Quia impeditur commodum ipsorum barbarorum, quòd principes eorum non possunt impedire iustè. Ergo in fauorem illorum qui opprimuntur, & patiuntur iniuriam, possunt Hispani mouere bellum, maximè cùm res sit tanti momenti. Ex qua etiam quæstione patet, quòd etiãetiam hac ratione, si aliter negotium religionis procurari non potest, licet Hispanis occupare terras, & prouincias illorum, & nouos dominos creare, & antiquos deponere, & prosequi iure belli, quæ in aliis bellis iustis licitè fieri possent, seruato semper modo, & ratione, ne ultra procedatur, quãquam opus sit: & potiùs de proprio iure remittatur, quàm aliud quod licet, inuadendo, & semper omnia dirigendo magis ad commodum barbarorum, quàm ad proprium quæstum. Sed considerãdumconsiderandum ualde est quod Paul. dicit 1. ad Cor. 6.
1. Corin. 6.
Omnia mihi licẽtlicent sed non omnia expediunt. Hæc enim omnia quę dicta sunt, intelliguntur per se loquendo. Fieri enim potest, ut per hæc bella, cædes, & spolia, potiùs impediretur conuersio barbarorũbarbarorum, quàm quæreretur, & propagaretur. Et ideo hoc in primis cauendum est, ne offendiculum ponatur Euangelio. Si enim ponatur, cessandum esset ab hac ratione euangelizandi, & alia | quærenda esset. Sed nos ostendimus quòd per se licent. Ego non dubito quin opus fuerit ui & armis ut possent Hispani illic perseuerare: sed timeo ne ultra res progressa sit, quàm ius fasq́ue permittebant. Iste ergo potuit esse secundus titulus legitimus, quo barbari potuerunt cadere in ditionẽditionem Hispanorum. Sed semper habendum est præ oculis quod statim dictum est, ne hoc quod per se licitum est, reddatur malum per accidens: quia bonum est ex integra causa, malum autem per circunstantiam, ex Aristo. 3. Ethico. & Dionysio. 4. c. de diuinis nominibus.
¶ Alius titulus potuit
13
* esse, qui deriuatur ex isto, & est, Si qui ex barbaris conuersi sunt ad Christum, & principes eorum, ui aut metu, uolunt eos reuocare ad idololatriam, Hispani hac ratione etiam si necesse sit, possunt, si aliâs fieri non potest, mouere bellum, & cogere barbaros ut desistant ab illa iniuria, & contra pertinaces iura belli prosequi, & per consequens aliquãdoaliquando dominos deponere, sicut in aliis bellis iustis. & iste potest poni tertius titulus, & non solùm titulus religionis, sed amicitiæ & societatis humanæ. Ex hoc enim quòd aliqui barbari sint conuersi ad religionem Christianam, sunt facti amici & socii Christianorum: & debemus operari bonum ad omnes, maximè autem ad domesticos fidei, ad Galat. 6.
¶ Alius titulus potest esse,
14
* Si bona pars barbarorum conuersi essent ad Christum siue iure, siue iniuria, id est, dato quod minis, aut terroribus, uel aliâs non seruatis seruãdisseruandis, dum modo uerè essent Christiani, papa ex rationabili causa posset, uel ipsis petentibus, uel etiam non petentibus, dare illis principem Christianum, & auferre alios dominos infideles. Probat̃Probatur, Quia si ita expediret ad conseruationem religionis Christianæ, quia timetur ne sub dominis infidelibus apostatæ fiant, id est deficiant à fide, uel illa accasioneoccasione grauentur à suis dominis: in fauorem fidei papa potest mutare dominos. Et confirmat̃confirmatur, Quia (ut doctores dicũtdicunt) & expressè S. Tho. secunda secundæ, q. 10. articu. 10. ecclesia posset omnes seruos Christianos, qui seruiunt infidelibus, liberare eos, etiam si aliâs essent legitimè captiui. & hoc expressè dicit InnocẽtiInnocenti. in d. c. super his. de uot. Ergo magis poterit liberare alios subditos Christianos, qui non sunt tam astricti, sicut serui. Et cõfirmaturconfirmatur, Quia tãtumtantum, uel plus, tenetur uxor uiro, sicut subditus domino cùm illud uinculum sit iuris diuini, hoc autem non: sed in fauorem fidei liberatur uxor fidelis à uiro infideli, si maritus ei molestus est pro religione, ut patet ex Apostolo ad Cor. 7. & c. quanto. de diuortiis. Imò ita nunc consuetũconsuetum est, ut ipso facto, quòd alter coniugum conuertitur ad fidem, sit liber ab | alio coniugum infideli. ergo etiam ecclesia in fauorem fidei, & ad uitandum periculum, potest liberare omnes Christianos ab obedientia, & subiectione dominorum infidelium, secluso scandalo. Et ponitur iste quartus titulus legitimus.
¶ Alius titulus potest
15
* esse propter tyrannidẽtyrannidem, uel ipsorum dominorum apud barbaros, uel etiam propter leges tyrannicas in iniuriam innocentum, puta quia sacrificant homines innocentes, uel alios occidunt indemnatos ad uescẽdumuescendum carnibus eorum. Dico etiam, quòd sine authoritate Pontificis possunt Hispani prohibere barbaros ab omni nefaria consuetudine, & ritu, quia possunt defendere innocentes à morte iniusta. Hoc probatur, Quia unicuique mandauit Deus de proximo suo: & illi omnes sunt proximi: ergo quilibet potest defendere illos à tali tyrannide, & oppressione. & hoc maximè spectat ad principes. Item probatur 24. d. Erue eos, qui ducuntur ad mortẽmortem, & qui trahũturtrahuntur ad interitum, liberare necesse est. Nec hoc solùm intelligitur cùm actu ducuntur ad mortem, sed etiam possunt cogere barbaros, ut cessent à tali ritu: & si nolunt, hac ratione potest eis bellum inferri, & iura belli in eos persequi. & si aliter tolli non potest sacrilegus ritus, possunt mutare dominos, & nouum principatum inducere. Et quantum ad | hoc habet uerũuerum illa opinio Inno. & Archiepi. supposito, quod pro peccatis contra naturam possunt puniri. intelligendũintelligendum in quãquam, quando sunt in detrimẽtumdetrimentum innocentum: ut ex hoc quod facere prohibentur, scilicet sacrificare innocẽtesinnocentes, & in esum conuertere. Nec obstat, quod omnes barbari cõsentiantconsentiant in huiusmodi leges, & sacrificia, nec uolũtuolunt se hoc uindicari ab Hispanis. in his enim non ita sunt sui iuris, ut possint seipsos, uel filios suos tradere ad mortem. & iste posset esse quintus titulus legitimus.
¶ Alius titulus posset esse
16
* per ueram & uolũtariamuoluntariam electionem, putà si barbari ipsi intelligentes & prudẽtemprudentem administrationem, & humanitatem Hispanorum, ultrò uellent accipere in principem regem Hispaniæ tam domini, quàm alii: hoc enim fieri posset, ut esset legitimus titulus etiam de lege naturali. quælibet enim respublica potest sibi constituere dominum, nec ad hoc esset necessarius consensus omnium, sed uidetur sufficere consensus maioris partis. Quia sic aliâs disputaui in his, quę spectant ad bonum reipublicæ. Illa quæ constituuntur à maiori parte, tenent, etiam aliis contradicẽtibuscontradicentibus: aliâs nihil posset geri pro utilitate reipublicæ, cùm difficile sit, ut omnes conueniant in unam sentẽtiamsententiam. Vnde si in aliqua ciuitate, aut prouincia maior pars esset Christianorum, & illi in fauorem fidei, & pro | bono communi uellent habere principẽprincipem Christianum, credo quòd possent eligere, aliis inuitis, etiãetiam relinquendo alios dominos infideles: & dico quod possent eligere principem, non solùm sibi, sed toti reipub. sicut & Galli pro bono suæ reipublicæ mutauerunt principes, & ablato regno à Childerico, tradiderũttradiderunt Pipino, Caroli magni patri: quam mutationem Zacharias pontifex comprobauit. & hic potest poni. sextus titulus.
¶ Alius titulus causa
17
* sociorũsociorum & amicorum. Cùm enim ipsi barbari inter se gerant aliquãdoaliquando legitima bella, & pars, quæ iniuriam passa est, & libet contrariæ bellum inferre, potest accersere Hispanos in auxilium, & præmia uictorię illis communicare, ut ferũturferuntur fecisse Talcalthedani contra Mexicanos, qui cum Hispanis composuerunt, ut eos iuuarent ad debellandos Mexicanos: haberent autem quicquid iure belli ad eos spectare poterat. Quòd enim hæc sit causa iusta belli pro sociis & amicis, non est dubium, ut etiam declarat Caieta. secunda secundæ, q. 4. articu. 1.
Caieta.
Quia æquè potest respublica aduocare extraneos ad uindicãdumuindicandum inimicos contra extraneos malefactores. Et confirmatur, Quia profectò hac maximè ratione Romani dilatauerunt imperiũimperium suum, dum scilicet sociis atque amicis auxilia pręstabant, & ea occasione iusta bella suscipientes, iure belli | in possessionem nouarum prouinciarum ueniebant. & tamen imperiũimperium Romanum approbatur tãquãtanquam legitimum à beato Aug. libro. 13. de ciuita Dei,
Augu.
& à S. Tho. opusculo 22.
S. Tho.
& Syluest.
Sylues.
Constantinum magnum pro imperatore habuit, & Ambrosius Theodosium.
Ambro.
Non uidetur autem quo alio iuridico titulo uenerint Romani in possessionem orbis, nisi iure belli, cuius maximæ occasiones fuerũtfuerunt defensio, & uindicatio sociorum Sicut & Abraham ad uindicandum regem Salem, & alios reges qui cum eo fœdus percusserant, dimicauit contra quatuor reges illius regionis. Genes. 14.
Gene. 14.
à quibus ipse nullam iniuriam accepit. Et iste uidetur septimus & ultimus titulus, quo potuerũtpotuerunt, aut possent uenire barbari in possessionem & dominium HispanorũHispanorum, eorumq́ue prouinciãprouinciam.
¶ Alius titulus posset
18
* non quidem asseri, sed reuocari in disputationẽdisputationem, & uideri aliquibus legitimus. De quo ego nihil affirmare audeo, sed nec omnino condemnare: & est talis, Barbari enim isti, licet ut suprà dictum est, non omnino sint amentes, tamen etiam parum distant ab amentibus: ita uidetur, quod non sint idonei ad constituendam uel administrandam legitimam rem publicam etiam inter terminos humanos, & ciuiles. Vnde nec habent leges conueniẽtesconuenientes, neque magistratus, imò nec sunt satis idonei ad gubernandum rem familiarem: | unde etiam carent & literis, & artibus, non solùm liberalibus, sed etiam mechanicis, & agricultura diligenti, & opificibus, & multis aliis rebus commodis, imò necessariis ad usus humanos. Posset ergo quis dicere, quòd pro utilitate eorum possent principes Hispani accipere administrationem illorum, & constituere illis per oppida præfectos, & gubernatores: imò quia semper manet ista causa constituere etiam illis nouos dominos, dũmododummodo constaret hoc illis expedire. Hoc inquam posset suaderi, quia si omnes erant amentes, non dubium est quin hoc esset non solùm licitum, sed conuenientissimum: imò tenerentur ad hoc principes, sicut, si omnino essent infantes. Sed uidetur quantum ad hoc eadem ratio de illis, & de amẽtibusamentibus, quia nihil, aut paulo plus ualent ad gubernandum se ipsos, quàm amentes: imò quàm ipse ferræferae & bestiæ, nec mitiori cibo quàm feræ, nec penè meliori utuntur: ergo eodẽeodem modo possent tradi ad gubernationem sapientiorum. Et confirmatur hoc apparẽterapparenter. Nam si fortuna aliqua omnes adulti perirent apud illos, & manerent pueri, & adolescentes habentes quidem aliqualem usum rationis, sed intra annos pueritiæ, & pubertatis: uidetur profectò, quod possent principes recipere curam illorũillorum, & gubernare illos quãdiuquamdiu essent in tali statu. quod si hoc admittitur, uidetur cer|tè non negandum, quin idem fieri posset circa barbaros supposita hebetudine, quam de illis referunt, qui apud eos fuerunt, quæ multo maior est, quàm apud alias nationes sit in pueris & adolescentibus. Et certè hoc posset fundari in præcepto charitatis, cùm illi sint proximi nostri, & teneamur bona illorũillorum curare. & hoc (ut dixi) sit sine assertione propositum, & etiãetiam cum illa limitatione, ut fiant propter bona, & utilitatem eorum, & non tantùm ad quæstum Hispanorum, barbaris in omnibus uel nihil, melius uel peius habentibus, quàm prius habebant. In hoc enim est totum periculum animarum, & salutis: & ad hoc posset etiam prodesse illud, quod suprà dictum est, quòd aliqui sunt natura serui: nam tales uidẽturuidentur omnes isti barbari, & sic possent ex parte gubernari ut serui. Sed ex tota disputatione uidetur sequi, quòd si cessarent omnes isti tituli, ita quòd barbari nullam rationem iusti belli darent, nec uellẽtuellent habere Hispanos principes, &c. quòd cessaret tota illa peregrinatio, & cõmerciumcommercium cum magna iactura Hispanorum, & etiam prouentus principum magnum detrimẽtumdetrimentum acciperent, quod non esset ferendum. Respondetur primò, Commercium non oporteret ut cessaret, quia ut iam declaratũdeclaratum est, multa sunt apud barbaros, quibus ipsi abundant, & per commutationem possent Hispani aduehere. Item mul|ta etiam, quæ ipsi pro desertis habent, uel sunt cõmuniacommunia omnibus uolẽtibusuolentibus occupare: & Lusitani magnũmagnum cõmerciũcommercium habẽthabent cum similibus gẽtibusgentibus, quas non subiecerunt, & cum magno commodo. Secundo, Fortasse regii reditus non minores essent. nam ęquè iustè posset imponi uectigal super aurum & argentum quod à barbaris reportaretur, uel ad quintam partẽpartem, uel etiam ad maiorem pro rei qualitate: & merito, cùm nauigatio fuerit à principe inuenta, & sua authoritate essent tuti negotiatores. Tertiò patet, quod iam postquam ibi facta est conuersio multorum barbarorum, nec expediret, nec liceret principi omnino dimittere administrationem illarum prouinciarum.

Loading...