-
Vitoria: Relectiones Theologicae XII. Lugduni : Boyerius, 1557.
SVMMA.
-
1 Christianis quòd liceat militare, & bella gerere.
-
2 Bellum gerendi, aut incendendi penes quem sit authoritas.
-
3 Bellum defensiuum, quòd quilibet poßit suscipere, &
gerere, etiam priuatis.
-
4 Inuasus à latrone, aut inimico, an poßit repercutere
inuasorem, si poßit fugiendo euadere.
-
5 Respublica quælibet, quòd habeat authoritatem indicendi, & inferendi bellum.
-
6 Princeps, quòd eandem authoritatem habeat ad indicendum & inferendum bellum, sicut respublica.
-
7 Respublica quid est & quis propriè dicatur Princeps.
-
8 Respublicæ, aut principes plures, si habeant unũunum communem dominum, aut principem, an poßint per se inferre bellum sine authoritate superioris principis.
-
9 Reguli, siue Principes, qui non præsunt reípub. perfectæ, sed sunt partes alteríus reipub. quòd non possint bellum inferre, aut gerere. Et quid dicendum de
ciuitatibus.
-
10 Belli iusti quæ poßit esse ratio, & causa. Et quòd iusti
belli causa non sit diuersitas religionis, probatur.
-
11 Imperij amplificatio, quòd non sit iusta causa belli.
-
12 Principis gloria propria, aut aliud commodum, quòd
non sit belli iusta causa.
-
13 Iniuria accepta, quòd sit unica & sola causa iusta ad
| inferendum bellum.
-
14 Iniuria quælibet, & quantauis, quòd non sufficiat ad
bellum inferendum.
-
15 Bello iusto existente, quòd liceat omnia facere quæ ad
defensionem boni publici sunt necessaria.
-
16 Bello iusto, quòd liceat recuperare omnes res perditas, & illarum partem.
-
17 Bello iusto, quòd liceat occupare ex bonis hostium impensam belli, & omnia damna ab hostibus iniustè illata.
-
18 Princeps iusti belli recuperatis rebus ab hostibus,
quid ulteriùs poßit facere.
-
19 Principi iusti belli, quòd liceat parta uictoria, recuperatis rebus, ac pace etiam & securitate habita, uindicare iniuriam ab hostibus acceptam, & animaduertere in hostes, & punire illos pro iniurijs illatis.
-
20 Bellum ut dicatur iustum, quòd non semper sit satis
principem credere se habere iustam causam.
-
21 Belli iustitia, quòd sit summopere, & magna cum diligentia examinanda.
-
22 Subditi, an teneantur examinare causam belli. Et quomodo si subdito constet de iniustitia belli, non liceat ei
militare, etiam si Princeps imperet.
-
23 Subditi si habeant conscientiãconscientiam de iniustitia belli, quòd
non liceat illis sequi bellum, siue errent, siue non.
-
24 Senatores, reguli, & uniuersaliter omnes qui admittuntur, uel uocati, uel etiam ultro uenientes ad consilium publicum, uel regis, quòd teneantur iniusti belli
causam examinare.
-
25 Belli causas examinare qui non teneantur, sed poßint
fide adhibita maioribus, licitè militare.
-
26 Subditos militantes quando non excusaret ignoran|tia de iniustitia belli.
-
27 Belli iustitia si sit dubia, quid faciendum. Et quomodo
si Princeps unus sit in legitima possessione, quòd manente dubio non poßit alius bello, & armis repetere.
-
28 Ciuitas, aut prouincia, de qua dubitatur, an habeat legitimum possessorem, maximè si est deserta morte legitimi domini, &c. quid in tali casu sit agendum.
-
29 Dubitans de iure suo, etiam si pacificè poßideat, quomodo examinare teneatur diligenter causam, si fortè
poßit certum scire uel pro se, uel pro alio.
-
30 Examinata causa, quòd quandiu rationabiliter perseuerat dubium, legitimus possessor non teneatur cedere posseßioni, sed quòd poßit licitè retinere, ostẽditurostenditur.
-
31 Subditis quòd nõnon solũsolum liceat in bello defensiuo in re dubia sequi principem suum in bellum, sed etiam in bello
offensiuo.
-
32 Bellum an poßit ex utraque parte esse iustum. Et quomodo seclusa ignorantia hoc non poßit contingere.
-
33 Princeps, siue subditus, qui ex ignorantia sequutus est
bellum iniustum, si postea constiterit ei de iniustitia
belli, an teneatur restituere.
-
34 Innocentes interficere in bello, an liceat.
-
35 Innocentes interficere, quòd nũquamnunquam per se & ex intentione liceat.
-
36 Interficere an liceat infantes & fœminas in bello cõtracontra Turcas. Et quid dicendum de agricolis apud Christianos, togatis, peregrinis, hospitibus, & clericis.
-
37 Interficere innocentes per accidens, etiam scienter,
quòd aliquando liceat, & aliquando non.
-
38 Innocentes, à quibus in futurum imminet periculum,
an liceat interficere.
-
39 Spoliare an liceat innocentes inter hostes. Et quibus
| rebus sint spoliandi.
-
40 Bellum si satis commode geri potest non spoliando
agricolas, aut alios innocentes, quòd uideatur non licere eos spoliare. Et quid dicendum de peregrinis, &
hospitibus qui sunt apud hostes.
-
41 Hostes si nolint restituere res iniuria ablatas, & non
poßit, qui est læsus, aliunde recuperare, quomodo possit undecunque satisfactionem capere, siue à nocentibus, siue ab innocentibus.
-
42 Innocentes, & pueri esto quòd non sint interficiendi, an saltem liceat ducere illos in captiuitatem, &
seruitutem.
-
43 Obsides, qui uel tempore induciarum, uel peracto bello ab hostibus recipiuntur, utrum interfici poßint, si
hostes fidem frangerent, & conuentis non starent.
-
44 Interficere an liceat omnes in bello nocentes.
-
45 Interficere quòd liceat indifferenter omnes, qui in
actuali conflictu prælij, uel in oppugnatione aut defensione ciuitatis contrà pugnant, & quandiu res est
in periculo.
-
46 Interficere quòd liceat nocentes, parta uictoria, & rebus iam extra periculum positis.
-
47 Interficere quòd non semper liceat omnes nocentes
solùm ad uindicandum iniuriam.
-
48 Interficere quòd aliquando & liceat & expediat omnes nocentes, & hoc maximè in bello cõtracontra infideles.
Et quid in bello contra Christianos.
-
49 Captiuos, aut deditos an liceat interficere, supposito, quòd etiãetiam fuerunt nocentes.
-
50 Capta in bello iusto, utrum fiant capientiũcapientium, & occupantium. Et quomodo capta in iusto bello usque ad
sufficientem satisfactionem rerum ablatarum per in|iuriam, & etiam impensarum fiant occupantium.
-
51 Mobilia omnia quomodo iure gentium fiant occupantis, etiam si excedant compensationem damnorum.
-
52 Militibus, an liceat ciuitatem permittere in prædam.
Et quomodo non sit illicitum, sed & necessarium.
-
53 Militibus, quòd non liceat prædas agere, aut incendia
facere sine authoritate, aliàs tenerentur ad restitutionem.
-
54 Occupare quòd liceat, & tenere agrũagrum, arces, & oppida hostium quantum necessarium fuerit ad damnorum illatorum compensationem.
-
55 Occupare quòd liceat ab hostibus, & tenere arcem
aliquam, aut ciuitatem pro paranda securitate, &
uitando periculo, aut pro defensione, & ut tollatur ab hostibus occasio nocendi, &c.
-
56 Hostes multare parte agri, quòd liceat ratione iniuriæ illatæ, & nomine pœnæ, hoc est ad uindictam. Et
quomodo hac etiam ratione potest arx, aut oppidum
cum moderamine occupari.
-
57 Tributa an liceat uictis hostibus imponere.
-
58 Principes hostium an liceat deponere, & nouos ponere & cõstituereconstituere, uel sibi principatum restituere. Et
quomodo non paßim, & ex quacunque causa belli iusti hoc liceat facere.
-
59 Principes hostium quando legitimè possent deponi,
ostenditur.
-
60 Canones, seu regulæ belligerandi describuntur.
Loading...