QVIA possessio, & occupatio prouinciarum illarum barbarorũbarbarorum, quos Indos uocant, uidetur tandem maximè iure belli posse defendi: ideo | postquam in relectione de titulis disputaui, quos Hispani possunt prætendere ad illas prouincias, siue iustis, siue iniustis: uisum est de iure belli breuem disputationem habere, ut illæ relectiones absolutiores uideantur. Sed quia hæc disputatio etiam simul cum secunda relectione in scholis proponi oportuit, non licuit extendere calamum pro amplitudine, & dignitate argumenti, & materiæ, sed quantum breuitas temporis patiebatur. Itaque solùm notabo propositiones principales in hac materia cum probationibus breuissimis, abstinens me à multis dubiis, quæ in hac disputatione conferri possent. Tractabo autẽautem quatuor quæstiones principales. Prima, An omnino Christianis sit licitum bella gerere. Secunda, Apud quem sit authoritas, aut gerendi, aut indicendi bellum. Tertia, Quæ possint, & debeant esse causæ iusti belli. Quarta, Quid in bello iusto, & quantum liceat in hostes.
Loading...