¶ Quantum ad primum, posset uideri, quòd omnino bella sint interdicta Christianis. Prohibitum enim uidetur eis se defendere, iuxta ludillud, Non uos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Rom. 12.
Rom. 12.
& Dominus in Euangelio, Si quis te percusserit in dexterãdexteram maxillam tuam, præbe illi & alteram. Et ego dico uobis non resistere malo. Matth. 5.
Matth. 5.
& Matth. 26. Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. | Neque satis uidetur respondere, quòd omnia hæc non sunt in præcepto, sed in consilio. Satis enim magnum inconueniens esset, si bella omnia, quæ à Christianis suscipiuntur, sunt contra consilium Domini. In contrarium est sententia doctorum, & usus receptus in ecclesia.
Loading...