¶ Pro quæstionis explicatione nota, quòd licet inter catholicos satis conueniat de hac re,
Lutherus tamen, qui nihil incontaminatum
reliquit, negat Christianis
etiãetiam aduersus Turcas licere arma sumere: innixus tum locis Scripturæ suprà positis, tum autem, quòd si Turcæ inuadant christianitatem, illa est uoluntas
Dei, cui resistere non licet. In qua tamen re
nõnon
ita potuit imponere Germanis hominibus ad
arma natis, sicut in aliis suis dogmatibus. Et
Tertullianus
nõnon adeò uidetur abhorrere ab
hac
sentẽtiasententia, qui libro de corona militis, disputat, an in totum Christianis militia
cõueniatconueniat.
Et tandem profectò in ea opinione uidetur
perseuerare, ut Christiano militare
interdictũinterdictum
putet. Cui, inquit, ne litigare
quidẽquidem liceat. Sed
relictis extraneis opinionibus, sit responsio
,ad quæstionem unica
cõclusioneconclusione, Licet
* Christianis militare & bella gerere. Hæc conclusio
est Augusti. in multis locis contra Faustum, &
libro 83. quęstionum, et de uerbis Domini, &
secundo libro contra Manichæ. & in sermone
|
de puero Centurionis, & ad Bonifacium epistola, disertè astruit. Et probatur conclusio, ut
probat August.
ex uerbis
IohãIohan. Baptistæ Luc.
3.
ad milites, Neminem
cõcutiatisconcutiatis, nemini iniuriam feceritis. Quòd si Christiana disciplina (inquit Augusti.) omnino bella culparet,
hoc potiùs
cõsiliumconsilium salutis petentibus in
EuãgelioEuangelio daretur, ut abiicerent arma, séque militiæ omnino
subtraherẽtsubtraherent. Dictum est
autẽautem eis,
Neminem
cõcutiatisconcutiatis, contenti estote stipendiis uestris. Secundò probatur ratione, scilicet
secunda secundæ, q. 40. artic. 1. Licet stringere
gladium, & armis uti aduersus interiores malefactores, & seditiosos ciues, secundum illud
Roma. 13. Non sine causa gladium portat, minister enim Dei est uindex in iram ei, qui malè
agit: ergo etiam licet uti gladio, & armis aduersus hostes exteriores. Vnde principibus
dictũdictum
est in Psal. Eripite pauperem, &
egenũegenum de manu peccatoris liberate. Tertiò, In lege naturæ
hoc licuit, ut patet de Abraham, qui pugnauit
contra quatuor Reges. Genes. 14. Item in lege
scripta, ut patet de Dauid, & Machabæ. Et lex
euangelica nihili interdicit, quod iure naturali licitum sit, ut S. Thom. eleganter tradit 12. q.
107. articu. ultimo. unde & dicitur lex libertatis Iaco. 1. & 2. ergo quod licebat in lege naturæ, & scripta, non minus licet in lege euangelica. Et quia de bello defensiuo reuocari in du|
bium
nõnon potest, quia uim ui repellere licet. ff.
de iustitia, & iure, l. ut uim. Quartò probatur
etiam de bello offensiuo, id est in quo non solùm defenduntur, aut etiam repetuntur res,
sed ubi petitur uindicta pro iniuria accepta.
Probatur inquam quartò authoritate August.
libro 83. quęst. & habetur c. dominus. 23. q. Iusta bella solent diffiniri, quæ ulciscuntur iniurias, si gens uel ciuitas plectenda est, quæ uel uindicare neglexit, quod à suis improbe
factũfactum
est, uel reddere quod per iniuriam ablatum
est. Probatur
etiãetiam de bello offensiuo: quia bellum etiam defensiuum geri commodè non potest, nisi etiam uindicetur in hostes, qui iniuriam fecerunt, aut conati sunt facere. fierent
enim hostes audaciores ad iterum
inuadendũinuadendum
nisi timore pœnæ deterreantur ab iniuria.