Probatur etiam, Quia finis belli est pax, & securitas reipu. ut August. inquit de uerb. Domini, & ad Bonifa. sed non potest esse securitas in republica nisi hostes coërceãturcoërceantur metu belli ab iniuria: esset enim omnino iniqua conditio belli, si hostibus inuadentibus iniustè rem publicam, solùm liceret reipu. auertere hostes nec possent ulteriùs prosequi. Probatur etiam ex fine, & bono totius orbis. Prorsus enim orbis consistere in felici statu non posset, imò esset rerum omnium pessima conditio, si tyranni quidem, & latrones, & raptores possent | impune iniurias facere, & opprimere bonos, & innocentes, nec liceret uicissim innocentibus animaduertere in nocẽtesnocentes. Probatur octauò, & ultimò, Quia in moralibus potissimum argumentum est ab authoritate & exemplis. Probatur exemplis sanctorum, & bonorum uirorum, qui non solùm bello defensiuo tutati sunt patriam, résque suas, sed etiam bello offensiuo prosecuti sunt iniurias ab hostibus acceptas, uel attentatas, ut patet de Ionatha, & Simone, 1. Mach. 9. qui uindicauerunt mortẽmortem
1. Mach. 9.
IohãnisIohannis fratris sui cõtracontra filios Iambri. Et in ecclesia Christiana patet de ConstãtinoConstantino, Theodosio maiore, & aliis clarissimis & Christianissimis imperatoribus, qui multa bella utriusque generis gesserunt, cùm haberent in consiliis sanctissimos, & doctissimos episcopos.
Loading...