¶ Secunda quæstio, Apud
2
* quem sit authoritas gerendi aut incendendi bellum. Pro qua sit prima propositio, Bellum
3
* defensiuum quilibet potest suscipere & gerere, etiam priuatus. Hæc patet, Nam uim ui repellere licet. ff. ubi suprà. unde hoc bellum quilibet potest gerere sine authoritate cuiuscunque alterius, non solùm pro defensione personæ, sed etiam rerum, & bonorum. Sed circa istãistam conclusionẽconclusionem dubitatur primò, An
4
* inuasus à latrone, aut inimico, possit repercutere inuasorẽinuasorem, si possit fugiendo euadere. Et Archiepiscopus quidem | respondet, quod non. quia iam non est defensio cum moderamine inculpatæ tutelæ: quilibet. enim tenetur se defendere quantum poterit cum minimo detrimento inuasoris. Si ergo resistẽdoresistendo oportet aut occidere, aut grauiter uulnerare inuasorẽinuasorem, potest autem se liberare fugiendo: uidetur quod teneatur. Sed Panormitan.
Panor.
c. olim. de resti. spoliat. distinguit. si enim inuasus magnũmagnum dedecus subiret fugiendo, non tenetur fugere, sed potest repercutiendo, iniuriam repellere: si uerò non faceret iacturam famæ, aut honoris, ut monachus, aut rusticus inuasus à nobili, & forti uiro, tenetur potiùs fugere. Barto.
Bartol.
autem in l. 1. ff. de pœnis, & in l. furem. ff. de sicariis, indistinctè tenet, quod licet se defendere, nec tenetur fugere: quia fuga est iniuria. l. item apud Labeonem. ff. de iniuriis. si autem pro rerum defensione licitum est armis resistere, ut in d. c. olim. & in c. dilecto. de sentẽtiasententia excom. libro. 6. multo magis pro arcenda iniuria corporali, quæ maior est, quàm rerum iactura. l. in seruorum. ff. de pœn. Et hæc opinio potest probabiliter & satis tutò teneri, maximè cùm iura ciuilia hoc concedant, ut in dicta l. furem. authoritate autem legis nemo peccat: quia leges dant ius in foro conscientiæ. Vnde etiam si iure naturali non liceret occidere pro defensione rerum, uidetur quod iure ciuili factũfactum sit licitũlicitum: & hoc reuera secluso scãdaloscandalo, uidetur licere non | solùm laico, sed etiãetiam clerico, & religioso uiro.
Loading...