¶ Secunda propositio, Quælibet
* respublica
habet authoritatem indicendi, &
inferẽdiinferendi bellũbellum. Pro probatione est
notandũnotandum,
ꝙquod differentia
est quantum ad hoc inter priuatam personam,
&
rempublicãrempublicam: quia priuata persona habet quidem ius defendendi se, & sua, ut dictum est: sed
non habet ius uindicandi iniuriam, imò nec
repetendi ex interuallo
tẽporistemporis res ablatas. Sed
defensio oportet ut fiat in præsenti periculo,
quod consulti dicunt incontinenti. Vnde
trãsactatransacta necessitate defensionis, cessat licentia belli. Credo tamen,
ꝙquod per iniuriam percussus possit statim repercutere, etiam si inuasor non deberet ultra progredi. Sed ad
uitãdamuitandam ignominiãignominiam, & dedecus posset qui colaphum (exempli
gratia) accepit, gladio statim repercutere, non
ad sumendam uindictam, sed (ut dictum est)
ad uitandam
infamiãinfamiam, & ignominiam. Sed respublica habet authoritatem non solùm defensionis, sed etiam uindicandi se, & suos, & persequendi iniurias. quod probatur, quia ut Aristo. tradit tertio Polit.
Resp. debet esse sibi sufficiens: sed non posset sufficienter conseruare
bonum publicum, & statum reip. si non possit uindicare iniuriam, & animaduertere in hostes. fierent enim (ut suprà dictum est) mali
promptiores, & audaciores ad iniuriam inferendam, si possent impune hoc facere: & ideo
|
necessarium est ad commodam rerum mortalium administrationem, ut hæc authoritas
cõcedaturconcedatur reipublicæ.